Mercurii die 6 mensis Decembris 2023

FABELLAE

Hae fabulae quae dicuntur "comics" anglice, "fumetti" italice, "bandes dessinées" francogallice, etc. dicuntur latine "fabellae nubeculatae" sive "nubeculata" quod dialogi inscribuntur in parvis "nubibus" (sicut italico "fumetti", i.e. in fumo). Etiam "comica" vocari possint... vel aliter... Nonnulli Latinistae creare vel latine redere solent jucundissimas fabellas hujus generis. Hic praebebuntur varia exempla.


Sodales Gregis Latini Didacopolitani (San Diego. USA) nonnullas fabellas nubeculatas jam in latinum verterunt. En exemplum:


 

Hae fabellae etiam emi possunt in forma chartacea. Libros comparare possitis apud "Lullum":
https://www.lulu.com/search?contributor=Bedwere&page=1&pageSize=10&adult_audience_rating=00

Scripsit Grex Latinum Didacopolitanum