Jovis die 16 mensis Januarii 2025

MUSEUM IMAGINARIUM

De rebus visis et mente fictis chronicon Ansgarii Osloensis

 


De sartoribus et bestiis

Maxima pars hominum vitae involvitur tenebris densissimis, paene ut nihil eorum ingenii, morum, scelerum latentium scrutatoribus, etsi diligentissimis, liceat deprehendere. Quoniam, non solum homunciones naturam depravatam moresque improbos fallaciis dolisque occultant, verum etiam rerum specie plerumque decipimur, atque gratissima oculorum mendacia, ut vix ultra agitationem gestuum et verborum strepitum consilium mentemque mortalium ne coniectura quidem assequamur. Artifices igitur, qui hominum imagines pictas vel simulacra conficiunt, quamvis nihil impediat, quin macula ex vitiis intolerabilibus contracta penicillo effingatur peracuto, idcirco notis subtilioribus infaminam occultam labemque animarum debent describere, quod immunditiam perfecte palamque expressam inspicere fere nemo sustinet.

In imagine illa notissima, cui titulus Sartor, quem confecerat Joannis Battista Moroni (1520-1578), et quae nunc apud Britannicos, in museo nationali, custoditur, videmus hominem barbatum nec ineleganter vestitum, manu dextra forficem, sinistra pannum tenentem nigerrimum, quippe qui sartoris profiteatur artem. Etenim vestifex ille, natus in familia mercatorum Marinoni, diploidem et bracas sericas colore sanguineo, necnon collare rugatum induit, ut officii sartorum decus atque honestas in lucem proferretur.

Nonnulla tamen obscuriora, in hac imagine, nec omnino ante oculos posita, verum in conspectu altius indagantium, praesentiuntur. Nonne homo ille admodum robustus pollensque viribus, qui speciem opificis probissimi praebere cupit, barba intonsa, vultu truce, oculis ferinis, invitus animi saevitiam sui detegit? Certe instrumentum illud ferreum, non forfex, vero sica, sine dubitatione indicat naturam ferocem mentemque in pravum atque violentiam inclinabilem. Namque non citra tremorem suspicamur, cum acriter manum illius homunculi furvi ac validissimi firmam atque impiam gladium comprehendentem videmus, quantos homines dolose, non sartor, sed percussor ille interficerit sica illa. Quid vero de panno atro atque nocturno? profecto nigredo eius firgurative designat simul noctem criminibus nefariis aptissimam et animum maculosum sceleribusque onustum. Ceterum, sine controversia, bracae illae largae atque amplissimae, immo tumescentes, magis coloris ithyphallici quam robiginosi, certissimum indicium ostendunt, quam saepissime grassator noster sanguineus ac fornicator strenuus virgines puellasque infimo loco natas vitiarit, ut non tantum tentiginem leniret probrosam, sed etiam ut libidinem dominandi effrenatam sedaret.

At vero, si quis has lineas ineptas ac frigidas ex inoppinato legeret, minime dubito, quin me reprehenderet atque mihi vitio daret, quod interpratione malitiosa ac perversa crimina propria atque culpam meam opifici modesto ac bene morato assignam. Etenim cultor artium elegantium eadem ratione picturas inspicit, qua hora matutina se ipsum ad speculo contemplatur, novacula acutissima faciem rasitans vel capillos pectine eburneo delicate componens, ut nihil in imaginibus ac simulacris inveniat, quod iam non in animo suo lateat. Attamen, nonne videtis, quam crudeliter sartor ille nos aspiciat, magis fera quam homo, quam dolose forficem, ut falculas pantherae, ad caedem comparet? 

Scripsit Ansgarius Osloensis


De luna imaginaria
Dominula porcaria
De tempestatibus
De naturae theatro 
De insulis et nubibus
De malis citreis, aurantiis rosaque
De leonibus et somniis
De homine bulla
Et Deus homo factus est
AD FENESTRAM
De phantasmate pulicis 
Ad speculum 
De effractione carceris 
De ubertate Dei 
De vi martyrii 
De rebus occultis 
De voluptatibus perfusoriis 
De miris et miraculis pingendis 
De invisibilitate
De iungala Parisina
De triangulis
De simulacris
DE ARCHANGELO MEDIOLANENSI
De quadam insula longinqua
Sanctus Thomas hispaliensis