TEXTUS VARII
DE SOMNIO SVO (Francisci Schubert,)
In Latinum vertit Lycus AustriacusFrater eram multorum fratrum sororumque. Parentes nostri boni erant. Quos omnes toto pectore diligebam. Aliquando pater nos ad convivium secum duxit. Ex quo fratres mei magnam ceperunt volupatem, cum ego tristis essem. Tum pater ad me accessit meque iussit cibos exquisitos edere. Quod cum non possem, pater iratus e conspectu suo me eiecit. Ego autem me recepi et summa affectus caritate eorum, qui eam spreverunt, in loca remota migravi. Multos annos sentiebam summo dolore et summa caritate me dividi. Tum de morte matris certior factus sum. Quam videre cum festinarem, pater meus luctu mitigatus me intrantem non prohibuit. Tum corpus illius aspexi multas lacrimas profundens. Quam ubi iacentem vidi , similis illius temporis melioris mihi visa est, quod praeteriit; illo enim tempore nos quoque ita vivere defuncta voluit, ut ipsa quondam vixisset.
Nos autem corpus secuti sumus maerentes ; deinde feretrum demersum est. Ex eo tempore rursus domi manebam. Tum pater iterum in hortum sibi gratissimum me duxit meque rogavit, num mihi placeret. Qui hortus cum mihi odiosus esset, non ausus sum quicquam dicere. Iterum ergo ira succensus me rogavit, num hortus mihi placeret. Quod tremescens negavi. Tum pater me pulsavit, ego autem effugi. Iterum me recepi et summa affectus caritate eorum, qui eam spreverunt, iterum loca remota petivi. Carmina inde cecini per multos, multos annos. Sed amorem ubi canere volui, ex amore dolor factus est. contra e dolore amor, cum dolorem canebam. Sic amore et dolore dividebar.
Quondam autem de morte virginis piae certior factus sum. Cuius sepulcrum circulus ambiit, in quo multi iuvenes senesque perpetuo quasi summa beatitudine ambulaverunt. Qui voce locuti sunt lenissima, ne virginem excitarent.
Cogitationes divinae e sepulcro virginis quasi scintillulas in iuvenes emittere videbantur, quae crepitum dabant lenissimum. Primo verecundia maxima prohibuit, quominus ego quoque illic ambularem. Nemo enim in hunc circulum intrare posse dicebatur nisi miraculo ductus.
At ego animo piissimo summaque cum religione vultu demisso lente ad sepulcrum accessi nec mora interposita ipse in hoc circulo fui, qui sonum suavissimum edidit. Tum beatitudinem aeternam sensi velut ad unum momentum coartatam. Etiam patrem vidi reconciliatum et amantem. Qui me amplectens lacrimas perfudit. Quarum ego plures.Scripsit Lycus Austriacus
de somnio quodam (Iosephi Kafka)