TEXTUS VARII
de somnio quodam (Iosephi Kafka)
In Latinum vertit Lycus AustriacusIosephus K. haec somniavit:
Caelum cum esset serenum, K. ambulare voluit. Sed vix duos fecerat gradus, cum in coemeterio fuit. Ibi erant semitae vere artificiosae et ita flexuosae, ut ad usum vix transferrentur. Ille autem talem semitam perlapsus est, quasi in flumine rapido stabiliter suspenderetur. Iam procul tumulum conspexit recentem, apud quem consistere voluit. Qui tumulus cum mirum in modum eum invitare videretur, non fieri posse putavit, quin quam celerrime illuc perveniret. Sed interdum tumulum vix potuit videre, qui occultatus sibi visus est vexillis, quorum panni se curvantes alii in alios magna vi ferebantur. Vexillarii quidem non cernebantur, sed magnam laetitiam ibi esse putares.
Dum prospicit, eundem tumulum subito prope se vidit in via, immo potius a tergo. Properanter in gramen se proiecit: sed semita sub pede desiliente continuo et rapidissime se movente lapsus est et ad ipsum tumulum in genua procubuit. Duo viri post tumulum stantes lapidem sepulcralem inter se suspenderunt. Quem, ubi K. apparuit, humo infixerunt muro stabiliorem. Nec mora ex fruticeto tertius quidam processit, quem artificem esse K.statim intellexit. Ille bracis tantum et camisia male colligata indutus erat capite pilleo tecto; in manu autem habuit stilum plumbatum usitatissimum, quo , cum appropinquaret, figuras in aere delineavit.
Quem stilum nunc ad summum lapidem movit. Qui cum altissimus esset, ne corpus quidem inclinare opus fuit, tamen facere non potuit,quin caput demitteret, quia tumulus, in quo pedem ponere noluit, eum a lapide distinebat. In summis igitur pedum digitis stetit plano lapidis laeva innixus. Eximia cum sollertia ei contigit, ut stilo usitato litteras auratas efficeret; scripsit: “hic iacet...” unaquaeque autem littera pura et formosa apparuit, penitus incisa et vere aurea. Duo verba cum scripsisset, ad K. respexit. K. autem, ut qui cupidissimus esset inscriptionis continuandae, viro prorsus neglecto nihil aspexit nisi lapidem. Profecto ille denuo erat scripturus, sed non potuit, cum quid obstaret, quominus pergeret. Stilo demisso iterum ad K. respexit. Nunc K. quoque ad artificem aspexit sensitque eum esse incertissimum, qui tamen causam dicere non posset omni priore vivacitate amissa. Qua re etiam K. quodammodo perturbatus est. inops alter in alterum oculos coniecit. Uterque in tristi versabatur errore, quem solvere non potuit. Intempestive campanula ab aedicula coemeterii sonabat, quae tamen desiit, cum artifex manum sublatam huc illuc iactaret. Paulo post iterum sonare coepit, lenissime quidem et iniussu statim desitura, quasi sonum tantummodo probare vellet. K., qui tristissimus esset de condicione artificis, lacrimare coepit et diu singultavit in manus ori oppositas. artifex autem exspectavit, dum K. animo conquiesceret ; deinde, cum non videret, quomodo ex ea re evaderet, statuit, ut in scribendo perseveraret. Prima lineola ducta K. quasi liberatus est, quamvis artifice invitissimo eam ductam esse appareret. Scriptura ipsa non iam pulchra fuit, cum auro praecipue careret: pallida et incerta linea fuit, cum littera ipsa magnitudine excelleret: Fuit littera J. Quam artifex paene perfecit, cum iratus uno pede tumulum ita pulsavit, ut circum humus sursum ferretur.
Tandem K. eum intellexit. Non iam tempus erat ab eo petere, ut veniam daret; omnibus digitis humum effodit vix resistentem; omnia praeparata videbantur; tegimentum terrenum ad speciem modo erat exstructum, sub quo caverna patuit lateribus praeruptis, in qua K. lenissimo motu supinatus demersus est. sed cum infra cervice etiam nunc erecta a profundo impenetrabili reciperetur, supra nomen eius ingentibus ornamentis praeditum per lapidem pervolavit.
Hoc aspectu vehementer delectatus evigilavit.Scripsit Lycus Austriacus
DE SOMNIO SVO (Francisci Schubert,)