
DE HOMINUM ILLUSTRIUM VITIS
E Sodalitate Latina Mediolanensi
“Lucretii lectio”
Titi Lucretii Cari vita
Quando Lucretius natus et mortuus sit inter doctos non constat: quem recentiores opinantur anno IIC ante Chr. n. venisse in dias luminis oras et LV diem supremum obiisse, at hoc documentis probari nequit, sed solum quibusdam ex indiciis coniectari. Sed de illius vita legamus quid Thomas Vallaurius scripserit in Historia critica litterarum latinarum.
“… T.Lucretius Carus natus ex familia equestri romana anno urbis conditae DCLIX (reparatae salutis XCIII). Huic florenti adhuc aetate memoriae proditum est amatorium poculum ab uxore aut Lucilla amica fuisse propinatum, quo in furorem actus semetipsum interfecit, quum annum aetatis ageret quartum et quadragesimum.
Epicureae doctrinae sectator, Lucretium hanc poemate suo complexus est De rerum natura, quod sex libris continetur, carmine heroico exaratis. In quorum primo et secundo docet quae et qualia sint rerum primordia, quibus figuris distincta, quo motu ferantur, et quonam modo caetera procreent. In tertio animae naturam fusius explicat; in quarto agit de imaginibus, quibus homines tum vigilantes, tum dormientes affici consueverunt. In quinto totus est ut confirmet solem, terram, mare, hanc denique mundi compagem neque ab aeterno fuisse, neque aeternum duraturam; in sexto demum diligentissime veterum opiniones persecutus de meteoris, deorum providentiam totis viribus oppugnat ; tum vero quaedam disputat de morbis et peste ; et poema suum claudit eleganti pestilitatis illius descriptione, quae exardescente bello peloponnesiaco, Athenas vastavit.
Lucretianum carmen elegans est, non multis ingenii luminibus distinctum, sed multa quidem arte expolitum. Quamquam vero obsoletis verbis abundat, non parum tamen ipsius lectio confert ad linguae latinae ubertatem et proprietatem. Huic judicio suffragatur acutissimus ille harum elegantiarum arbiter, quum ait : Lucretium interioris doctrinae poetam eum esse, ut qui semel adamarunt, numquam fere e manibus dimittant ob reconditos sensus et antiquitatis effigiem, quam in asperiore adhuc lingua, necdum emollitis numeris, retinuit.
Ne cui vero mirum sit Lucretianum opus paucioribus, quam reliqua Romanorum carmina, altioris poeseos luminibus nitere. HOc enim non tam scriptoris ingenio, quam ipsi rei naturae est tribuendum, quam noster tractandam suscepit. Siquidem vel ingeniosissimo viro vix licebit locos, ex intima quaestionum naturalium subtilitate petitos, poeticis amoenitatibus exornare. Ad haec quum doctrina epicurea, quam Lucretius profitetur, deorum providentiam atque animorum immortalitatem respuat, ac propterea numquam assurgat ad ea, quae sub sensus non cadunt, sublimes illos spiritus exstinguit, qui orationem attollunt. Ex quo jam patet quanto platonica doctrina et christiana sapientia ad poesin excolendam magis conferant, quam illa philosophorum placita, quae potiusquam mortalium mentem ad caelum erigant, huni defigere consueverunt. ”
Haec Vallaurius, cujus opinioni de Lucretii arte poetica, mihi refragari videor, utpote quae nimis ipsius aetatis “idealismo” concesserit: sed ista in utramque partem a sodalibus disputentur!
Latinitas Lucretii
Operae autem pretium duxi quaedam subjungere, quae Adolphus Cinquini praeposuit libris lucretianis, quos docte ac subtiliter recognovit Romaeque anno MCMXLVIII edendos in aedibus Academiae curavit: “… Siquidem saepius et verborum et versuum et sententiarum complures iterationes molestas judicamus, meminerimus poetam suum carmen non perfecisse neque uno tenore composuisse, sed carptim … per insaniae intervalla, et nonnullos versus qui ei imperfecti videbantur, in margine eum appinxisse aut interscripsisse, unde decursu temporis per librarios in textum irrepserunt. Etiam haud parum offecit justae contextus Lucretiani recognitioni studium conatusque ex Ciceronis modo metiendae Latinitatis Lucreti urbanitati ac rusticitate mixtae: quam Latinitatem non defuerunt qui ut molestam exagitarent, nec semper omnino iniuria. Poeta enim priscorum genera verborum et simplicium et coniunctorum sumpsit, verba altius traslata aut ex Graeco sermone expressa, aut oppidana, aut insolentia, ita ut interdum suboscurus evaderet… Quod autem ad orationem spectat, non desunt verborum structurae implicitae et contortae, tot ambitus interrupti et longe inferius demum continuati, tot sententiae intereclusae, tot insolentiores adeoque mirae inversiones: haec omnia haud dubie a Ciceronis concinnitate longissime absunt!”
Praecipua testimonia veterum
Cicero, ad Quintum, fr. II,9,3
Lucreti poemata, ut scribis, ita sunt: multis luminibus ingenii, multae tamen artis…
Vitruvius, IX, Praef., 16
… item plures post nostram memoriam nascentes cum Lucretio videbuntur velut coram de rerum natura disputare, de arte vero rhetorica cum Cicerone, multi posterorum cum Varrone conferent sermonem de lingua latina…
Ovidius, Amor, I, 15, 22
Carmina sublimis tunc sunt peritura Lucreti
exitio terras cum dabit una dies.
Quintilianus, X, 1, 87
… nam Macer et Lucretius legendi quidem, sed non ut phrasin, id est corpus eloquentiae, faciant, elegantes in sua quisque materia, sed alter humilis, alter difficilis.
Statius, Silu., II, 7, 73
Haec primo juvenis canes sub aevo
ante annos Culicis Maroniani.
Cedet musa rudis ferocis Enni
et docti furor arduus Lucreti.
Tacitus, dial., 23
… sed vobis utique versantur ante oculos isti qui Lucilium pro Horatio et Lucretium pro Vergilio legunt.
Plinius jr., ep., IV, 18, 1
… accidit hoc primum imbecillitate ingenii mei, deinde inopia ac potius, ut Lucretius ait, egestate patrii sermonis.
Fronto, ep. ad Verum, I,1,2
In poetis autem quis ignorat ut gracilis sit Lucilius, Albucius aridus, sublimis Lucretius, mediocris Pacuvius, inaequalis Accius, Ennius multiformis?
Fronto, de eloq., 3, 2
Ennium deinde et Accium et Lucretium ampliore jam mugitu personantes tamen tolerant, at ubi Catonis et Sallustii et Tullii tuba exaudita est, trepidant et pavent et fugam frustra meditantur.
Fronto, de fer. Als., 3 ad Antoninum Aug.
… nec dubito quid te ad ferias in secessu maritimo fruendas ita compararis : in sole meridiano ut somno oboedires cubans, deinde Nigrum vocares, libros intro ferre juberes, mox, ut studium legendi incessisset, aut te Plauto expolires, au Accio expleres, aut Lucretio delenires, aut Ennio incenderes.
Lactantius, de opificio dei, 6,1
… non possum hoc loco teneri quominus Epicuri stultitiam rursum coarguam: illius sunt enim omnia quae delirat Lucretius.
Aelius Donatus, Vita Vergili, 6
… evenitque ut eo ipso die (quo Vergilius togam virilem sumpsit) Lucretius poeta decederet.
Hieronymus, Chron. Euseb., VII, 1
Titus Lucretius poeta nascitur qui postea amatorio poculo in furorem versus cum aliquot libros per intervalla insaniae conscripsisset, quos postea Cicero emendavit, propria se manu interfecit anno aetatis XLIIII.
Vita Borgiana
Titus Lucretius Carus nascitur Licinio Crasso oratore et Q. Mutio Scaevola pontifice consulibus, quo anno Q. Hortensius orator in foro quom diceret non parvam eloquentiae gloriam est auspicatus. Vixit annos III et XL et noxio tandem improbae feminae poculo in furias actus sibi mortem conscivit reste gulam frangens vel, ut alii opinantur, gladio incubuit.
Matre natus ditius sterili, cum T. Pomponio Attico, Cicerone, M. Bruto et C. Cassio coniunctissime vixit. Ciceroni vero recentia ostendebat carmina ejus limam secutus, a quo inter legendum aliquando admonitus, ut in translationibus servaret verecundiam, ex quibus duo potissimum loci referuntur “Neptuni lacunas” et “caeli cavernas”.
C. Memmio epiocureo dicavit opus. Romani autem epicurei hi memorantur praecipui: C. Memmius, C. Cassius, Fabius Gallus, C. Amafinius, Marcus Catius, Lucius Calpurnius Piso Frugi, qui Polidenum audivit, C. Velleius Gallus senator, Vergilius Maro Scyronis auditor, Pollius Parthenopeus, L. Torquatus, L. Papirius Paetus, Caius Triarius in primis gravis et doctus adolescens, ut inquit Cicero de Finibus, Pomponius Atticus et hic Titus Lucretius Carus.
Sunt qui Putent unum et viginti libros composuisse et poematis principium hox esse: “Aetheris et terrae genitabile quaerere tempus” et usque ad eum locum “concelebras” quindecim carmina intercidisse, quorum ego opinionem nequaquam probaverim.
Mediolani a.d. VI Kal. Nov. a. p. Chr. n. MMVI
ut acroases nostrae feliciter aperirentur, in circuli sede de vita et arte Lucretii disputavimus.
![]()