| SCRIPTA RECENTIORA VEL INEDITA VICTORII PISAURENSIS |
De proelio apud "Little Big Horn" (25 & 26 Iun. a. 1876)
In Montana, quae Americae Septentrionalis est Civitas, fluvius non tam amplus Anglice "Little Bighorn" (vel "Parvus caprarum silvestrium fluvius") appellatus in valle quadam fluit haud longe sita a duobus fluminibus in unum confluentibus, quorum nomina sunt "Yellowstone" et "Powder".
Die 25 Iun. a. 1876, apud illam vallem actum est proelium quoddam inter partem equitatus, quem ducebat Georgius Armstrong Custer, et aliquas indigenarum copias quos Americani "pelles rufas" vocitare solebant. Maior illorum indigenarum pars ad nonnullas tribus pertinebat, quas inter magna erat gens "Sioux" vocata. Hoc autem nomine "parvae viperae" significabantur; quare huius gentis homines appellari "Lakota" (= socii, amici) malebant vel etiam "Dakota" et "Nakota". Horum duces id temporis erant Equus Gestiens et Taurus Sedens: uterque prudentia ac vi bellica eximius.
Dux Alfredus Terry, qui expeditioni contra illos indigenas suscepturae praeerat, ne pugna iniretur ante diem 26 m. Iun. iusserat. Hoc enim die Terry putabat se suosque auxiliares cum equitatu Georgii Custer coniuncturum. Hic autem, cum indigenarum casas tempore matutino diei 25 ex quodam colle prospexisset atque impetum in illos a suis equitibus prospere facturum credidisset, iussa Alfredi Terry neglexit et, consilio spreto cuiusdam exploratoris indigenae hortantis ut cunctus septimae illius cohortis equitatus (erant 648 milites) maneret conglobatus, cohortem in tres manipulos divisit centurionibusque Marco Reno et Friderico Benteen imperavit ut circiter cum quadringentis equitibus per alia itinera in castra indigenarum impetum facerent.
At "pelles rufae" numero longe superiores (nam amplius quam tria milia erant), statim ut errorem gravissimum Georgii Custer perspexerunt, missis 1.700 equitibus qui Reno et Benteen insequerentur, cum omnibus aliis copiis manipulum ducis Georgii Custer circumdederunt. Nullum effugium fuit nec huic manipulo nec eius duci, qui serius tubicinem Ioannem Martin [re vera Giovanni Martini, Italus, qui olim in Italia cum Iosepho Garibaldi pugnaverat] misit ut quam primum turmis accederet quas illi centuriones ducebant nondum ab hostibus circumdati.
Concitatissimo equo Ioannes Martin ad manipulum Friderici Benteen pervenit et nuntium, quo auxiliares a Georgio Custer petebantur, anhelans anxiusque rettulit. Frustra. Nam et Benteen et Reno, qui eorum copias interea coniunxerant, aegre cladem effugerunt, dum Custer eiusque equites acriter pugnant usque ad ultimam glandem plumbeam.
Antequam pugna committeretur, suos milites Equum Gestientem hortatum esse traditum est verbis hisce: "Quoniam nobis di immortalitatem negarunt, quae Caeli est Terraeque, hic dies, commilitones, ad pugnandum atque ad moriendum optimus!".
Insequenti die 26 Iun., superstites turmarum a Marco Reno et Friderico Benteen ductarum, postquam indigenae in locos tutiores noctu se receperant, ad vallem pervenerunt ubi proelium illud acriter conflictum erat: omnes ducenti octo equites necati foedeque caesi iacebant. Custer igitur, vanitate incensus ac stulte hostium numerum virtutemque despiciens, se ipsum suosque perdidit.
Anno 1877 Equus Gestiens, maximus illius victoriae auctor, per dolum atque abiecte interfectus est. Tristes acerbique sunt versus, quos in huius ducis honorem scripsit Stephanus Vincentius Benét: "Hic non manebo. Resurgam atque abibo. In loco, cui nomen , cor meum sepelitote" [me excusatum habeatis, gregales optimi/ae, quod perperam Latine reddidi Anglicos versus, qui sunt: "I shall not be there. I shall rise and pass./ Bury my heart at Wounded Knee", et quod centesimum quinquagesimum illius proelii anniversarium non exspectaverim: quibusdam hominibus tempus celerius fugit].
Non pauca opera de "pellibus rufis" deque eorum ducibus scripta sunt; quod attinet ad hanc commentatiunculam libros suaserim hos:
Robertus M. Utley, Toro Seduto, Mondadori, Milano, 1994;
Maria Sandoz, Cavallo Pazzo, lo strano uomo degli Oglala, Rusconi, Milano, 1987;
Raimundus Luraghi, Sul sentiero della guerra – Storia delle guerre indiane del Nordamerica, Rizzoli, Milano, 2000.
Pisauri, a.d.V Kal.Iul. a. MMI p.Chr.n. sive MMDCCLIII ab Urbe condita.
de Eleonora Aquitana, 1122-1204
De Marilena (sive Magdalena) Monroe.
De Virginia Maria De Leyva (1575-1650)
De Concilio Nicaeno