Mercurii die 17 mensis Junii 2026

TEXTUS VARII

SCRIPTA RECENTIORA VEL INEDITA VICTORII PISAURENSIS


Cetera vidi possunt HIC, HIC, et ILLIC,


De Marilena (sive Magdalena) Monroe.

Scripsit Victorius Ciarrochi in Grege Latine Loquentium die 05/08/2002

Abhinc quadraginta annos, id est vespere diei quinti m. Aug. a. 1962, nuntiatum est Marilenam Monroe, cinematographicam artificem celeberrimam, mortuam esse.
De morte voluntaria statim omnes fere diurnarii scripserunt, quod varia indicia ad huiusmodi conclusionem adducere videbantur: amplius quam viginti pastillos soporiferos ac tantundem sedantium ab illa femina ingestos esse cum potione alcoholica dubitare non potuit, quamvis medicus Tsunetomus Noguchi, qui sectionem cadaveris fecit, nullas eorum medicamentorum reliquias in stomacho defunctae invenisset, sed tantummodo in sanguine; quod postea aliquid fidei tribuit suspicantibus artificem illam fuisse necatam, utpote quae femina periculosa a non paucis viris potentioribus aestimaretur. 
Sane non omnia semper prospere Marilenae successerunt: eam Kal. Iun. a.1926 Angelopoli ex patre ignoto peperit Gladia, quae antea cuidam Baker nupserat quaeque paucis post annis uxor fuit alterius viri, cognomine Mortenson, qui Marilenam decennem stupravit aut, sicut quidam adfirmavere, violare sit solummodo conatus. Gladia, alcoholi vitio dedita, quodam in nosocomio hominibus alcoholismo affectis apto curandis, se recipere coacta est; quare Marilena hospitium apud aliquas familias invenit et duos annos in orphanatrophio degit. 
Annum decimum quintum agens laborare coepit in officina quadam, ubi decidicula sive umbellae descensoriae apparabantur pro militibus in proelio aerio pugnaturis. Anno 1944 eam uxorem duxit Iacobus Dougherty, eiusdem fabricae operarius, quocum post duos annos matrimonium est solutum. Anno 1946 Marilena amicitiam cum eis viris iungere coepit, qui Acrifoliis ("Hollywood" est urbis illius nomen Anglicum) in rebus cinematographicis versabantur atque id solum cupiebant, ut cum ea in lecto eodem iacerent. Horum spem voluptatemque raro Marilena fefellit, ut etiam Conradus Augias in actis diurnis Italicis q. i. "la Repubblica" scripsit die 13 Oct. 1998, p. 43 (en huius diurnarii, qui haud parum temporis in America habitavit, verba ipsa Italica: "Fotografi e produttori puntano soprattutto a portarla a letto; lei raramente li delude"). 
Anno 1950 partem aliquam in spectaculo cinematographico c. t. "Silva tropica asphalto strata" ("The Asphalt Jungle") Marilena egit, ex quo famam haud mediocrem est adsecuta. At anno 1953 plerique Septentrioamericani vehementer indignati sunt proptera quod in ephemeride "Playboy" inscripta photographemata quaedam apparuerant feminam hanc repraesentantia omnino eis in corporis partibus quoque denudatam, quas vel ingenuus pudor _ saltem id temporis saltemque tenui velamento _ tegere iubebat. Severiorum autem rumores criticorum vicit Marilena itinere quod in Coream fecit, ut militum Americanorum animos ibi pugnantium sublevaret. Nec frustra: nam illius feminae exhibitiones fuerunt instar triumphi, qui auctus est postquam ea partem haud spernendam in pellicula "Niagara" egit et Iosepho Di Maggio nupsit, athletae primario ludi a Septentrioamericanis "baseball" appellati et apud eos gratissimi. Hisce nuptiis diremptis, anno 1956 Marilenam duxit uxorem Arturus Miller, comoediarum scriptor insignis; attamen et hoc matrimonium ineunte anno 1961 solutum est. 
Interea aliis in pelliculis partes egerat Marilena laude plus minusve dignas ("Haud excelsa artifex scaenica illa fuit", adfirmavit Carolus Laurenzi, subtilis criticus cinematographicus, in commentatiuncula c. t. "Aurum illud etiamnunc splendet" [Italice: "Quell'oro splende ancora"], quae in actis diurnis "il Giornale" inscriptis die 4 Aug. 1982, p.5, edita est; sed "illius feminae vis erotica ex candore quodammodo simulato oriebatur atque ex argutis significationibus leviter impudicis"). 
Inter alia spectacula cinematographica, quae Marilenam illustrem reddiderunt, memoranda sunt haec: "Princeps et saltatrix", "Laophori statio", "Feminas flavas viri praeferunt". Die 19 Mai.a. 1962, cum Ioannes F. Kennedy suum quadragesimum quintum diem natalem in aedificio Novoeboracensi c. n. "Madison Square Garden" celebraret, pro illo Septentrioamericanorum praeside mirum in modum cecinit Marilena, quae "caelum digito tetigisse" _ ut Conradi Augias verbis utar _ forsitan crediderit. At iam tragoedia impendebat; nam Kalendis Iuniis domus cinematographica "Fox" munus artifici nostrae abrogavit idcircoque animi depressio, qua iam pridem artifex illa scaenica laborabat, in dies crevit. Huc accedit quod non modo amoris vinculum, quod spatio temporis non brevi Ioannem illum et eam coniunxerat, magis magisque tenue fiebat, sed etiam novus Marilenae amor erga Robertum, praesidis illius fratrem, labi vel saltem minui videbatur. Nam Robertus, qui Iustitiae administer erat, bellum contra scelerosum mafianorum coetum indixerat, quorum tamen dux quidam, nomine Sam(uel) Giancana, armis non carebat ad duos illos fratres minitandos.
Re vera Ioannes ille Kennedy tam mulierosus fuit vir, ut non raro imprudenter se gesserit feminas aliorum quoque virorum adliciendo,
quarum una fuit Iuditha Campbell, amatrix Samuelis Giancana, qui hanc ob causam plura de Kennedy fratribus deque eorum rebus publicis privatisque sciebat. Opportunum igitur Ioanni visum est ne Marilena omnino sola relinqueretur; quare is locum suum quodammodo cessit Roberto fratri; hic autem _ si fidem quibusdam scriptoribus praestanda est, veluti Donaldo Wolfe, qui librum scripsit c. t. "Marilyn Monroe, enquete sur un assassinat", A. Michel, Paris; et Vandae Leigh, quae nuper librum "De epistulis secretis" edendum curavit [hoc de libro rettulit Ennius Caretto in actis diurnis "Corriere della Sera", die 3 Aug. 2002 editis, p.35] _ Marilenam ludificavit cum ei amorem perpetuum promisisset et, postquam gravidam reddiderat, exeunte mense Iunio a.1962 ad Mexicum iter facere coegit, ut ibi abortum faceret. Eam autem in Mexicum non Robertus, sed Petrus Lawford comitatus est, qui Patriciam uxorem duxerat, Ioannis et Roberti sororem. Duo igitur viri, Samuelem Giancana et Petrum Lawford refero, ultimis Marilenae diebus ac vicissitudinibus implicati fuisse videantur, sed eorum uterque mortuus est. 
Illa tamen, cui "fortuna saepe fuit adversa" (Paulus Zaccagnini in actis diurnis "Il Messaggero", Kal. Aug. 2002 editis, p.13) et quam plerique inconsulte "mulierem stultam" esse putarunt, etiamnunc vivit in animo menteque hominum, qui non modo pelliculas in quibus partes aliquas ea egit spectarunt, verum etiam quasdam Marilenae sententias admirati sunt, veluti hanc: "Hoc maxime timeo, quod permulti me laudibus extollunt, quamquam iis ignota sum; nam illi me eodem modo eademque causa in odio habere possint!". Mundum fortasse Marilena allicere voluit, et hoc in scopo perficiendo "nulla alia artifex scaenica eam superavit", ut scripsit Ioannes Bogàni in actis diurnis q. i. "il Resto del Carlino", die 4 Aug. 2002 vulgatis, p.20. Requiescat nunc in pace haec femina unica, ex cuius pulcherrimo corpore et venusto lepidoque risu aliquid effundebatur, quod verbis exprimi non potest (vel ego non valeo) quodque tamen complures homines numquam obliviscentur.


de Eleonora Aquitana, 1122-1204
De Virginia Maria De Leyva (1575-1650)
De Concilio Nicaeno