Solis die 10 mensis Maii 2026

TEXTUS VARII

SCRIPTA RECENTIORA VEL INEDITA VICTORII PISAURENSIS


Cetera vidi possunt HIC, HIC, et ILLIC,


De Concilio Nicaeno, vel brevissime.

Inter multos variosque eventûs historicos, maximi momenti fuit atque est illud, quod ‘Concilium Nicaenum’ vocitatur quodque anno 325 p. Chr. n. habitum est (ab exeunte mense Iunio illius anni usque ad diem 25° Augusti) in Bithiniae urbe Nicaea. 
Hoc Concilium convocatum est ab imperatore Constantino, qui, victis adversariis, periculosas reputans eas disputationes religiosas quae multis in imperii regionibus crebriores fiebant, iussit ut Christianae religionis ductores eam in urbem convenirent ac decernerent ea principia, quae ab omnibus Christifidelibus observarentur. Itaque episcopi (sunt qui dicant eos circiter 250 fuisse, alii hunc numerum augent usque ad 318), qui Concilium participaverant, ut relatio, quae Deum inter et Filium intercedit, pro inconcussa haberetur consenserunt. Quare ineleberrima definitione, quae tandem (non sine asperioribus disceptationibus) comprobata est, cum alia tum haec leguntur: «Iesum Christum Filium Dei…unius substantiae cum Patre [quod Graece dicitur ‘homousion’]». Arius, qui hac de re aliter censuerat, quippe qui absurdum putaret eandem 'substantiam' Patri et Filio adtribuere, victus ab eo Concilio evasit, quamquam ‘Arianismus’, qui dicitur, per duo saecula etiam quibusdam in Occidentis regionibus supervixit. 
Concilio peracto Constantini potestas adeo aucta est, ut ipse eiusque successores illud saepius adsecuti sint, ut ecclesia (saltem in imperio Byzantino) imperatoribus plerumque obnoxia esset. Quam quidem condicionem ’Caesaripapismum’ historici appellare solent. Quo de imperatore sententiam memoratu dignam scripsit Iacobus Burckhardt (historicus Helvetius) hanc: "Vir terribilis; in rebus autem politicis (tractandis) giganteus".


De Virginia Maria De Leyva (1575-1650)