Mercurii die 12 mensis Augusti 2026

CHRONICA SEVERINAE AQUITANAE

(vulgo Clément-Tarantino) conditrix Circuli Latini Insulensis,
docens et indagatrix in Universitate Insulensi (Lille)


Monumentum in Latinitatis honorem Pali

Primum « nuntium » non de Insula (vulgo « Lille ») scripsi, sed de Palo, ubi his septimanis ad linguam latinam docendam verser. (Nam scholae Academiae Linguarum Antiquarum – ALA – celebrantur quibus insunt homines e pluribus regionibus, aetatibus variis atque uno quidem studio) Ideo enim mihi magno gaudio atque honori hac in urbe linguam latinam docere quod Latinitas viva ibi floruit atque etiamnunc aliquo modo floret: Julie Gallego, quae profestrix est linguae latinae in universitate Palensi (sive UPPA, « Université de Pau et des Pays de l’Adour ») discipula fuit illius Claudii Fiévet cuius methodum forte novistis[i] ; et praeter Claudium Fiévet Pali quoque vixit mulier probatissima quae non solum magistra sed etiam scriptrix – latina – fuit : Genovefa Immè. Cui et multas symbolas latine scriptas, narrationes, lususque debemus et libros quibus sive interpretationes latinae operum francollice scriptorum, sive carmina ab illa exarata collectaque edita sint. Alibi de tanto opere scriptura sum[ii]. Hodie vero de monumento quod illi quoque debemus quodque plurimis cordi esse meretur : monumentum in Latinitatis honorem quod Pali in horto publico « Beaumont » situm est.

 

Ab aditu principali venientibus (h.e. a ‘Palatio’ Beaumont), oportet haec magna aedificia dextrā praeterire ut postea a via Anna de Noailles in viam Hippolyte Taine ingrediaris. Ibi statim videtur monumentum, quod constat ex magno lapide formae semirotundae, qui lapis ipse in sinistra parte orbis terrarum fert, cui verba litteris maioribus insculpta respondeant. Nam primum haec sententia vel haec mollia iussa tribus lineis disposita leguntur : LATINE LOQUERE / UT / CIVIS TERRARUM HABEARE[iii]. Supposita sunt nomina sex poetarum aliorum in aliis terris necnon aliis temporibus natorum : Terentius (Afer), Seneca (Hispanus), Ausonius (Gallus), Eginard (Germanus), Th. Morus (Britannus), Joh. Pascoli (Italus). Ultimi viri illustris nomen tandem subjungitur qui Genovefae Immè fuit maximus : Antoninus Immè, maritus illius amatissimus necnon spectatissimus Latinista[iv], qui Italus Palum ad vivendum moriendumque petivisse hic dicitur (« Italien venu vivre et mourir à Pau »). Nunc memoria A. Immè cardinis cuiusdam munere fungitur, cum tota inscriptio sic concludatur : “et / à tous les autres qui de toute race et en tout siècle ont fait du latin la langue internationale », h.e. monumentum etiam dicatum est omnibus qui quavis gente quocumque saeculo linguam latinam ad omnium nationum usum vocarent. Quamquam Genovefa Immè non solum de hominibus sui saeculi cogitabat, constat ipsam illis Conventibus ad latinitatem vivam inter annos 1956-1975 instructis interfuisse et in Vita latina (illo periodico post primum Conventum condito) magnas partes egisse ; quorum primum propositum, Joh. Capelle auctore, fuit usum sermonis latini inter nationes – et viros scientiarum peritos – promovere. At cum hoc monumentum erectum inauguratumque est (anno 1991[v]), ipsa sciebat se in Francogallia quasi solam iam esse quae usum sermonis latini in docendo necnon in vivendo aperte foveret.

Utinam Genovefa Immè, in Elysio suo cum Antonino versans, Latinitatem vivam revirescere etiam in Francogallia iam rescierit! Utinam intellegat homines sui ipsius non oblitos oblitasve esse cui hoc monumentum ipsi dicari oportet – necnon, nisi refici, purgari, ut omnia nomina et verba quae superius rescripsi clariora videantur. Cum prope monumentum starem carmina a Genovefa ad Antoninum iam mortuum “missa” recitavi ut forte ipsa sua verba omniaque haec audiret.

[i] Nonnulla scripta C. Fiévet in sede interretiali O. Rimbault, http://www.via-neolatina.fr/didactica/claude-fievet.html commode legi possunt.

[ii] Praeter paginam Genovefae Immè dicatae apud vicipaediam, iam praesto est haec symbola Alain van Dievoet https://lettres.sorbonne-universite.fr/sites/default/files/media/2020-06/9_vandievoet.pdf

[iii] De origine sententiae videte G. Licoppe symbolam « In memoriam » inscriptam in Melissa 199, 2017, p. 11.

[iv] Vide G. Licoppe symbolam citatam, p. 10-11.

[v] G. Licoppe, cit. p. 12.