Lunae die 4 mensis Novembris 2024

SCIENTIAE

TRICERATOPS LUCTANS

Reliquiae fossiles “triceratopis horridi” qui vocatur “Magnus Johannis”, ut constat ex recenti investigatione edita in actis c.t.e. “Inquisitiones scientificae”, ostendunt antiquissimam beluam laesam esse in capite pugnantem cum altera sibi pari. Hoc ingens animal dinosaurus est cum collo osseo et magno rostro ex quo prominent tria cornua, duo a lateribus et tertium brevius in extremo ore. Paleontologus Ruggero D’ Anastasio et collegae cum huic exemplari studuissent reperto anno MMXIV in civitate Boreoamericana Montana, nuntiaverunt inventum esse foramen (fenestram) in dextera parte, quam circum faex inflammationis index et ultra materies ossea porosa cum vasis sanguineis: quae res revelat haec ossa posteriora esse quam alia longius posita a fenestra. Ideo vulnus consanescebat antequam dinosaurus obisset, cuius iter sanationis simile ex mammiferis exstat. Triceratops, ex lingua Graeca τρία, κέρα, ὤψ, vixit in aevo Craetaceo Superiore, ante dinosaurorum exitium. Ingenti magnitudine fuit verisimiliter praeda tyrannosauri, qui maiore corpore praeditus erat. Vixit in Boreoamerica, ubi plurimae eius reliquiae repertae sunt.

https://www.meteoweb.eu/category/news/

Scripsit Lydia Ariminensis- 29/04/2022 18h41


DE TERRAE FORMA SPHAERICA
DE NOVITATE FUSIONIS NUCLEARIS
DE TRAMINE HYDROGENICO MOTORIO CITO
DE INDIVIDUO IN NEXU CUM MUNDO II
Energia nuclearis non tantum mala videtur