Mercurii die 22 mensis Julii 2026

EPISTOLIA SOPHOPHONICA

Inter Joannem Carolum Rossi & Claudium Piga
ope Quidditaculi (Whatsapp).


Epistolia quidditaculo missa

 

ANNO MMXIX

Septembri mense

Die XXIV

Joannes Carolus - Video te, ut epistolia ad me mittas, novo uti instrumento, quod appellatur WhatsApp, sed non intellego quid hoc sibi velit. Conanti autem mihi rescribere, perdifficile fuit litteras tam minutas in sophophonii speculo tangere. Multo namque expeditius per computatrum scribitur.

Claudius - Hoc instrumentum, WhatsApp Messanger nuncupatum, usui est iis qui una operam dent, constituto gregulo, eidem rei agendae. Nam qui omnes nomen gregulo dederint, ilico certiores fient de re agenda vel acta. Praeterea siquem compellare volumus e longinquo, sed arca quam apud societatem telephonicam nummis implevimus vacua est, per WhatsApp gratuito sermocinari cum eo licet. Huc accedit quod imagines trasmitti possunt et statariae et motoriae, ut ita dicam.

J.C. - Quid sibi vult hoc nominis portentum?

Cl.: - Coalescit per crasin ex enuntiato What's up (quid fit, quid agis?) et vocabulo Application (derivatur ex applicatione ad programma accensorium significandum).

J.C. - Quomodo latine?

Cl. - Pro Facebook habemus "Prosopobiblion", pro Youtube "Tutubulun", magis jocose quam serio... Quin recurrimus ad "Quidditatem", qua Scholastici ad questionem "Quid est?" respondentes, significari voluerunt quandam rerum essentiam, quam Aristoteles τὸ τί ἦν εἶναι appellavit?

J.C. - Teneo! Arcessamus sane philosophos aetatis mediae: si ergo instrumentum, seu programma programmati applicandum, quo ad rogatum “Quid est?” respondetur, latinitate donare volumus, propono ut jocose lepideque dicamus "Quidditaculum".

Cl. - Placet!


Octobri mense

Die VIII

Joannes Carolus - Dublini fere exolevit lingua latina, si quando viguit. Pauculas tantum tabulas in sancti Patricii est videre. Pulchre dispositum et exaratum Jonathae Swift sepulcrum, cujus titulum inferius adjecta imagine describo:

Hic depositum est Corpus

IONATHAN SWIFT S(acrae)T(heologiae) D(octor)

Hujus Ecclesiae Cathedralis

Decani

Ubi saeva Indignatio

Ulterius

Cor lacerare nequit.

Abi Viator

Et imitare, si poteris,

Strenuum pro virili

Libertatis Vindicatorem.

Obiit 19° Die Mensis Octobris

A.D. 1745 Anno Aetatis suae78°

Claudius - Qua de causa Dublini seu Eblanae versaris?

J.C. - Invitatus huc sum a Theoderico Sacré ut toga indutus partem agerem civis Romani oratiunculam habentis. Imago enim mea, singulari machina elaborata in officina televisifica, reddetur solida seu stereotypice, sicut statua se ipsa movens, non plana sicut in picturis. Apparebo forma, ut ajunt, virtuali in Museo Bruxellensi, quasi herus qui hospites domum excipit. Quo magis verisimilior evaderem, barbam totondi, comam concinnavi, togam laneam praetextatam indui. Oportuit totam orationem uno haustu recitare, quia imaginum vocumque captatio continua esse debet, neque sicut in pelliculis cinematographicis licet in partes dividi, postea conglutinandas. Scito autem actionem scenicam, post nonnulla experimenta, feliciter successisse. Cras Mediolanum redibo.


Octobri mense

Die XX

Joannes Carolus - Optio nobis datur, utrum tu Mediolanum venias ad me, qui tibi holera contrita ministrabo, an ego Tritium, ubi in caupona juxta Abduam, ut mos est noster, prandebimus. Scito tamen hodie, qui dies festus est, raeda hucusque vehi, si placet, atque commode hic prope eam sistere licere.

Claudius - Raeda apud Stationem Gybberosam relicta, advehor tramine metropolitano; nunc temporis jam Piolae plateam praeterimus. Brevi adero.


Octobri mense

Die XXIV

Claudius - Ad calcem perveni eorum, quae perficienda erant. Si placet, crastina die congrediemur.
Joannes Carolus - Lubenter Tritium veniam, dum redire intra octavam liceat, qua hora spectatum eo. Te, ut soleo, discedens domo vocabo.

Cl. - Cave operistium, quod ut mos est, in diem Veneris indixerunt.

J.C. - Nunc quidem deambulo cum cane, qui omnes angulos circummingit. Domo discedere ante horam decimam est in animo, sed videbo de operistitio.

[…] Domum redii. Comperi traminum commeatum hora sexta post meridiem cessaturum. Fortasse operae est pretium cras congredi, nisi forte sinum ligusticum petere cupis.