INTOLERANTIA RELIGIOSA IN BRASILIA GLISCIT
Intolerantiae erga alienas religiones exempla multos iam annos in Brasilia crebrescunt. His enim huius saeculi decenniis odii atque insolentiae actus in ea ampla terra Americana, quantum ad religionem potissimum attinet, multiplicati sunt, praesertim adversus eos qui in varias caerimonias sint asciti ex Africa in Novum Mundum olim allatas, quae sub nominibus maxime Candomblé et Umbandae sunt notae. Dicitur vero insectationes et actus violentos ad intolerantiam religiosam pertinentes inde ab anno bismillesimo vicesimo uno, qui pessimum ex pestis coronariae ictibus est subsecutus, etiam frequentiores quam antea factos esse et anno proxime praeterito, bismillesimo videlicet vicesimo quarto, summum a potestate populari apud Brasilienses restituta crebritatis gradum attigisse, cum septeni prope in medio tales casus magistratibus cotidie deferantur. Candomblé et Umbanda –praeter Catholicam sane religionem a colonis Hibericis importatam, sacros cultus indigenas, placita spiritistica Kardeciana, necnon fidem Mahometanam et Israeliticam in parte (Buddhismus solus inter orientales ritus Asiaticos illic viget)– unus e praecipuis apud gentes Brasilicas religiositatis fontibus esse putantur.
Rituum originis Africae igitur frequentatores singulis diebus molestias patiuntur; saepe templa etiam sua sedesque suas sacrosanctas vastatas atque direptas –vasis, supellectile, fenestris, ianuis fractis– inveniunt, horribilia maledicta in se invecta audiunt. Ii vero qui in eos propter eorundem de numinibus opiniones invehuntur persaepe sunt homines qui se Evangelicos vocant, Christianorum genus quod sectatorum numero in Brasilia his lustris crevit; Catholicum autem, principio a Lusitanis in terram Brasiliensem illatum, aliquatenus est minutum. Solent eiusmodi “evangelici”, Pentecostalis non raro farinae, Bibliorum codices in pavimenta aut mensas forte aedium vastatarum deponere, quasi facinoris sui vestigia consulto relinquant ac sese rei patratores declarent. Adde huc quod mercenariorum vexationes personarumque acceptiones religionis gratia fiunt in locis ubi ii operantur quaestumque faciunt, praecipue si Evangelici sint antistites, conductores, ergolabi. Hoc tamen minime significat ipsos Evangelicos, una cum ceteris Christicolis, persecutiones ab osoribus aut ab aliarum religionum sequacibus in Brasilia numquam pati.
De huiusmodi Evangelicis et hoc est dicendum, aliquas eorum sectas nonnusquam, sicut in urbe Fluminensi (vel Fluminis Ianuarii), haud raro substantiarum stupefactivarum venditatoribus ita esse sociatas ut “narcopentecostales” novo vocabulo asseclae nuncupentur; qui itidem in Candomblé atque Umbandae devotos necnon in Catholicos quoque vi utuntur. At haec omnia videntur a Christiana religione manifesto aberrare; nescio equidem quomodo id factum sit, nisi forte scelesti avidique nocivorum medicaminum psychotropicorum venditores ad lucra sua provehenda delictaque iustificanda quadam ideologia evangelica (sive potius pseudoevangelica) vestiri voluerint.
Inditum quoque est cuidam regioni pauperi et scelerosae urbis Fluminensis, tuguriopoleon fere congregationi, celeberrimum nomen Biblicum “Israel”, in qua talis sceleritatis et Evangelismi Pentecostalis commixtio maxime fieret. Ingens stellae Davidicae exemplar, regionis insigne, quod in summo eiusdem territorii loco positum erat, a biocolytis in imum solum hoc mense Martio deiectum est, quippe quod turmarum Pentecostalium potestatem de industria significaret. Immo, huiusmodi narcopentecostalium ibi militiam “exercitum Dei vivi”, ad nexum cum religione extollendum, assentatores appellant.
Etiam his scelestioribus rebus non consideratis patet vinculum exstare inter intolerantiam impatientiamque religiosam generis cuiusdam Evangelici et motum politicum a Iairo Bolsonaro excitatum, qui vir ab anno huius saeculi undevicesimo usque ad Kalendas Ianuarias vicesimi tertii Brasiliae praeses fuit. Iairus, quamquam Catholicus educatus, exquisita ambiguitate Evangelicos colere non paucis ante praesidatum suum annis coeperat, qua ex re quendam favorem popularem consecutus erat. Cum heros suus, vel fortasse messias (nam Iairus Messias Bolsonaro nomen ei est completum), in novis comitiis victus esset (quae comitia praesidalia fraudis sane insimulata sunt) neque ei in insequens quadriennium praesidem esse liceret, permulta centena fanaticorum eius fautorum mense Ianuario anni tertii et vicesimi novum Brasiliae praesidem Aloisium Ignatium da Silva, quem Lulam plerique vocant, in munus iam suum sollemniter inauguratum magistratu depellere conati sunt inque eius locum Iairum, qui paulo antea praesidis munere item functus erat, substituere; maximas enim rei publicae aedes Brasiliopoli, in Brasiliae capite, invaserunt et aulas exedrasque vastaverunt de exercitus in rebus evertendis auxilio frustra sperantes. Lula autem praeses remansit Iairusque Bolsonaro accusatus est quod illegitime atque vi rerum potiri tentavisset. Hoc vero mirum est adiciendum: eversores qui palatia summorum rei publicae rectorum tunc populabantur visi sunt super hoc ipsum scelus Pentecostalium ritu Deum manibus sublatis precari, tamquam facinoris sui consilium invasoribus divinitus esset inspiratum.
Hoc quoque cupio ad ultimum dicere, hodiernam in orbe communicationum interretis ceterorumque modernorum instrumentorum ope et viva voce et per scripta factarum facilitatem profecto efficere ut multa falsa nuntia etiam in prophetiae forma divulgentur; quarum fallacium praedictionum nonnulli casus in parte Bolsonaristarum habiti sunt repulsae ipsius Iairi in novis comitiis (de quibus paulo supra mentionem feci) occasione, quam aliquot falsi ac fraudulenti forsan prophetae futuram esse negaverant. Quae cuncta fanaticismum, ut hodie vocatur, conflant et quidem intolerantiam tum religiosam tum politicam, cum Christiani in primis haud pauci, Protestantes quodammodo Evangelico-pentecostales vel neopentecostales plerumque sed etiam Catholici, omnia quae cum doctrinis suis et in aliis religionibus (seu superstitionibus, quidquid eas appellare velis) et in opinionibus saecularibus non congruant patientia Christiana expertes delere contendant atque “bellum” quoddam “sanctum”, ut communis fert sermo, suo more gerant.
Scripsit Marcus Flavius Asiaticus- 07/07/2025 20h52
De Itinere Pontificis Maximi in Africa
QUID DE SYNODALITATE ANNO POST SYNODUM DE EA CONCLUSAM?
DE EPIPHANIA
SYNODUS DE SYNODALITATE AD EXITUM PERVENIT
DE PASCHA CELEBRANDA