DE EPIPHANIA
Finem temporis Natalicii designat
Epiphania, Graece Ἐπιφάνεια (ex ἐπιϕαίνομαι =appareo) temporis Natalicii dies sollemnis est, quo commemoratur θεοφάνια Iesu Christi Filii Dei, qui caro factus est. Religio Christiana occidentalis hoc die festo visitationem et adorationem Regum Magorum ante cunas pueruli Iesu revocat, sed in Orienti Christiano Baptisma Iesu in flumine Iordani et miraculum nuptiarum Canae memorantur.
Epiphania celebratur a.d.VIII Id. Ianuarias a sequentibus calendarium Gregorianum, a.d.XIV Kal.Febr. a Christianis Orientalibus ex calendario Iuliano.
In laographia Italica “Befana” (ex Epiphania) benefica anicula est quae nocte proxima ante Epiphaniam descendens ex camino dona affert pueris, repletis tibialibus a parentibus apud focum relictis.
Quomodo conectitur donifica persona Regibus Magis? Befana fingitur velut anicula naso adunco et mento acuto, lata veste neglecta, calceis subtritis, quae scopa vecta, onerata magno sacco, ludicra et dulcia dispensat pueris parentibus oboedientibus, sed interdum carbonem indocilibus. Fama est reges Magos, cum iter facerent Bethlehem, postquam deerraverant, viam ex quadam vetula quaesivisse, deinde illam hortatos esse ad se sequendos. Anicula monitum recusavit, sed deinde eam hoc penituit, ideo illos exquirere temptavit, sed frustra. Tum cum sacco donis repleto coepit ostium pulsare domorum, ut dulcia donaret omnibus pueris, spem concipens unum eorum Iesum esse.Scripsit Lydia Ariminensis- 07/01/2025 10h23
SYNODUS DE SYNODALITATE AD EXITUM PERVENIT
DE PASCHA CELEBRANDA
DE PRAESEPIS ORIGINE
DE SYNODO QUAE DE SYNODALITATE AGIT
“VERITATIS SPLENDOR”, QUID DE RE MORALI POST ANNOS XXX?