Veneris die 19 mensis Julii 2024

RELIGIO

PREX CONSECRATIONIS MARIAE

pronuntiata a Pontifice Iohanne Paulo II ante fideles in Forum Sancti Petri congregatos anno MCMLXXXIV (partim conversa)

O Mater hominum et populorum, Tu quae novisti eorum dolores et spes, Tu quae materno more sentis omnia eorum certamina inter bonum et malum, inter lucem et tenebras quae omnem orbem hodiernum concutiunt, accipe conclamationem quam, a Spiritu Sancto moti, ad tuum Cor aperte advertimus: complectere, amore Matris et Domini Servae, hunc nostrum humanum mundum quem Tibi tradimus et consecramus, pleni sollicitudine sortis huius vitae et sempiternae hominum et gentium.

Adiuva nos ad minas superandas mali quod tam facile radices immittit in cordibus hominum hodiernorum ac quod cum suis exitibus incommensurabilibus iam opprimit praesentem vitam et vias ad futura praecludere videtur.

A fame et bello… libera nos!

A bello nucleari, ab ingentissima eversione a nobis ipsis effecta, ab omni genere belli… libera nos!

A peccatis adversus hominis vitam usque ab incepto… libera nos!

Ab odio et abiectione filiorum Dei dignitatis… libera nos!

Ab omni iniuriae genere in vita sociali, nationali, internationali … libera nos!

A facilitate conculcandi Decalogum Dei … libera nos!

A conatu obscurandi in cordibus hominum ipsam Dei veritatem … libera nos!

A peccatis contra Sanctum Spiritum … libera nos!

Accipe, o Mater Christi, hunc clamorem omnium hominum doloris plenum! Plenum dolorum universarum gentium!

Adiuva nos potestate Sancti Spiritus ut omnia peccata vincamus: hominis peccatum, mundi peccatum, omnia genera peccatorum. Patefiat, iterum in historia mundi, infinita salvifica potentia Redemptionis: potentia amoris misericordis! Ille reprimat malum! Animos convertat!

In tuo Corde Sanctissimo pro omnibus lux spei patefiat! Amen.

Scripsit Lydia Ariminensis- 06/11/2022 09h18


DE PASCHA CELEBRANDA
DE PRAESEPIS ORIGINE
DE SYNODO QUAE DE SYNODALITATE AGIT
“VERITATIS SPLENDOR”, QUID DE RE MORALI POST ANNOS XXX?
SANCTUS VALENTINUS