Veneris die 29 mensis Martii 2024

RELIGIO

ABHINC L ANNOS MAXIMA VERSIO BIBLIORUM ITALICA EDITA EST

Si animo ad annos redimus qui Concilium Oecumenicum Vaticanum secundum (MCMLXII-MCMLXV) secuti sunt, tempora fervidissima prae oculis habere possumus quibus multa in Ecclesia Catholica identidem mutabantur iuxta certe eiusdem concilii placita, sed etiam praeter ea. Duodecimo nunc lustro post concilium a Paulo VI papa sollemniter conclusum controversias nondum exstinximus, cum alii aliter eandem oecumenicam synodum interpretentur, quandoquidem adhuc sunt qui anteconciliares dies desiderent et etiam hodiernam sacerdotum ac monachorum penuriam Concilio Vaticano II ascribant, cum alii putent ab eodem concilio haud satis religionem catholicam ad tempora moderna accommodatam esse.

Quoquo modo se res habet, ex omnibus inceptis catholicis postconciliaribus, quibus renovatione quadam est Ecclesia affecta, haud minimi sunt ponderis translationes Scripturae Sacrae in sermones et Europaeos et Africanos et Asiaticos atque Oceanienses, necnon Americanos, eo consilio factae, ut Chistifideles, immo omnes bonae voluntatis homines, Biblia Sacra altius nosse possent. Nam Hieronymo monente “ignoratio Scripturarum ignoratio Christi est”. Hortatur autem nostris temporibus Concilium Vaticanum II per constitutionem dogmaticam quae voce “Dei verbum” incipit: “Christifidelibus aditus ad Sacram Scripturam late pateat oportet”. Pluries sane ante novissimum concilium oecumenicum Biblia Sacra in linguas modernas versa erant, quamquam per saeculorum decursum haud pauci clerici eorum apud indoctos divulgationi adversati erant; inter tales conversiones nonnullae quoque Italicae annumerantur. Ex Italis vero translationibus post idem concilium confectis versio illa eminet Conferentia Episcopali Italica duce facta, quae eo praecipuo proposito concinnata est, ut interpretatio Bibliorum ad usum liturgicum in Italia exstaret, id est, ut loci ex ea deprompti inter liturgias recitarentur; etenim “maximum est sacrae Scripturae momentum in Liturgia celebranda” (ut documentum Concilii Vaticani II verbis “Sacrosanctum Concilium” incipiens habet). Quae versio, post sex annorum opus magno collaborantium numero peractum, abhinc annos quinquaginta edita est, die scilicet vicesimo quinto mensis Decembris anni MCMLXXI.

Non vacat hic de sermonum hodiernorum usu disserere in sollemnibus precationibus Christianis habito aut habendo, qui usus, cum foveatur ab eis quibus plena, facilis, pia, conscia actuosaque “totius populi” participatio (uti hac ipsa lingua in eodem documento conciliari, quod sacram liturgiam tractat, legimus) in actionibus liturgicis promovenda cordi est, ab eis saepe contemnitur qui sacra Latine celebrata praeferunt. Hoc tantum dicamus: Patres conciliares qui documentum de sacra liturgia subsignaverunt nullo modo praescripserunt ut celebrationes eucharisticae –quas missas saepius vocamus– linguis cuiusque loci vernaculis omnino agerentur. Quod tam rapide tamen factum est, ut decennio post Concilii finem in liturgicis Italorum celebrationibus (pueritiam enim meam recordor) vix quid Latinum maneret.

Ut experientia mea iterum nitar, cum nesciam omnes interpretationes Bibliorum catholicas dicere quae variis in terris conferentiarum episcopalium ductu sint ad usum liturgicum confectae aut adoptatae, mentionem tantum facio de “New American Bible”, quae versio, primum anno MCMLXX foras data, lectionaria implet Anglica lectoribus lectricibusque in ecclesiis adhibenda Civitatum Foederatarum Americae et Insularum Philippinarum. Neque unam huius versionis editionem habemus, sed plus semel his decenniis recensita eadem est ut nonnullae immutationes in ea reciperentur, non sine magnis vero controversiis ad hoc generatim spectantibus, quatenus sermo Biblicus in linguas quae nunc a populis adhibentur conversus loquelam redolere debeat multitudinis quae urbes et rura passim incolit, theatra et thermopolia frequentat inque viis grassatur. Hinc, quod ad linguam Anglicam imprimis attinet, disputationes inter alias ortae sunt de modis quibus de sexibus et personis loquamur generibusque grammaticis (masculino, feminino, neutro) consequenter utamur.

Prope ad huius commentatiunculae extremum cum pervenerim, ad interpretationem Italicam reverto quae vigilanti Conferentiae Episcopalis Italicae auxilio patrocinioque est perfecta. Iam anno millesimo nongentesimo septuagesimo quarto nonnullae emendationes editae erant ex episcoporum aliorumque clericorum, theologorum, linguarum studiosorum atque etiam musicorum, necnon imperitorum lectorum observationibus desumptae. Decursu quidem annorum huiusmodi animadversiones fructum tulerunt in forma novae editionis anno bismillesimo octavo in lucem datae, cum simul sermonis vivi mutationibus immutationes translationis suggererentur.

Recentes diutinaeque sunt disputationes de Orationis Dominicae versione in publicis precationibus a catholicis Italicis adhibenda. In notissima enim Christiana prece, quam a verbis “Pater noster” ordientem in Evangeliis invenimus, rogationem “ne nos inducas in tentationem” offendimus, cuius minus litteralis controversaque versio Italica (quae illud “inducas” abolet et quasi solvit) etiam inter celebrationes liturgicas nuper adhiberi coepta est, cum in editione Sacrorum Bibliorum a Conferentia Episcopali Italica anno MMVIII publicata iam exstaret, nihil absimilis a forma quae nunc in unaquaque missa Italice celebrata recitatur. Pauci vero tunc contra dixerunt.

Scripsit Marcus Flavius Asiaticus- 21/12/2021 07h47


DE PRAESEPIS ORIGINE
DE SYNODO QUAE DE SYNODALITATE AGIT
“VERITATIS SPLENDOR”, QUID DE RE MORALI POST ANNOS XXX?
SANCTUS VALENTINUS
SANCTA LUCIA