Solis die 10 mensis Maii 2026

POLITICA

INTER SINAS ET IAPONIAM DISCORDIA GLISCIT

Nuntius Orientalis

Inter Iaponiam et Sinas commercia, quae iam antea aliquid dissensionis habere solebant, in peius hoc trimestri spatio mutata sunt. Die enim septimo mensis Novembris proximi ministra Iaponiorum primaria Sanae Takaichi, quae non plus quam duodeviginti ante dies magistratum inierat, coram civitatis suae parlamentariis futurum esse asseveravit ut, si Sinenses Taivaniam navibus bellicis aggrederentur, Iaponiae securitas in maximum discrimen adduceretur; non dixit tamen necessario sequi ut Iapones talibus in adiunctis se armis defendant. Insequenti vero die Xue Jian, consul generalis Sinensis Osakae assignatus, taeterrimis verbis per commentariolum in sede interretiali X nomine publicatum ministrae Sanae Takaichi minatus est, quamquam paulo postea scriptulum in vulgus iam editum deletum est. Post hanc igitur moderatricis Iaponicae affirmationem Sinenses (continentales equidem vel Reipublicae Popularis Seres, cum Taivanienses quoque, id est Formosae et insularum vicinarum habitatores, plerumque sint et ipsi Sinenses), qui Taivaniam capere magnopere cupiunt, in Iaponienses variis modis invecti sunt, cum lingua calamoque tum impedimentis ad permutationes mercatorias et ad consuetudines sociales appositis. Qua altercatione facta, per quam iniuriosissima quidem verba a Sinensibus praecipue adhibita sunt, commercia inter Rempublicam Popularem Sinarum et Iaponiam vigentia detrimenta pati coeperunt. Iaponici antistites cives suos in Sinis versantes admonuerunt ut pro se liberisque suis caverent turbasque vitarent; Sinenses contra suis concivibus praeceperunt ne in Iaponiam itinera facerent.

Ut commeatus inter duas, de quibus dico, terras Asiaticas comminuerentur, non pauci volatus aeronautici ex una in alteram praestituti sublati aut dilati sunt, una cum pellicularum cinematographicarum exhibitionibus et variarum occupationum praestationibus. Multarum rerum praeterea ad adversarios venditio coercita est. Novissime autem rectores Sinenses exportare in Iaponiam omnes res vetuerunt quae usum praebere possent duplicem, et civilem videlicet –necnon domesticum– et bellicum; quorundam simul in Solis Orientis Terram metallorum rarorum exportationem interdixerunt sive saltem coartaverunt.

Irritantur Seres non solum quod ministrae primariae Sanae Takaichi sermo Iaponiam paratam esse significet ad arma ac milites suos adversus Rempublicam Popularem Sinarum adhibendos, si forte haec ad Taivaniam capiendam se accingeret (quam Sinenses Populares pro sua provincia habent), sed etiam quod quicquid ad intercursus Iaponum militares attinet funestissimas atque sceleratissimas expeditiones Nipponicas in mentem revocet quae quarto quintoque potissimum saeculi superioris decennio multas Asiae orientalis et Oceaniae regiones plagaverunt. Formosa vero (sic enim Lusitani eam olim appellaverant), cum multis insulis minoribus proximis, sub Iaponum dicione ab anno millesimo octingentesimo nonagesimo quinto ad millesimum nongentesimum quintum et quadragesimum mansit.

Sinenses se timere asserunt ne populus Iaponicus belligera gens rursus fiat (et re vera rerum bellicarum studium apud Iapones haud paucos iam annos augescit); cavendum tamen est ne ipsi, qui iuxta tyranni sui os “magnam Sericae nationis renascentiam” praedicant, id est dominii amplificationem et prosperitatem, protervi atque utilitatis solius suae colentes evadant; quod iam non minima ex parte factum est, sicut conflictationes cum contiguis propinquisque civitatibus iamdudum demonstrant.

Fatendum autem est quod, cum ministra primaria hodierna Sanae Takaichi ad factionem pertineat –dexterae partis, ut iam diu dici solet– in qua mulieres et viri in re publica versati non omnino tempora a se reiciant quibus Iapones patriam suam per terram et per mare extendere caedibus hostium factis tentaverunt, mirum non sit si opes facultatesque Iaponiae militares et ipsa augere velit.

Series est insularum quae ab apice australi insulae meridionalis Ximoae ad Formosam in Oceano Pacifico tantum appropinquat ut haec, in quadam vero continuatione, prolongatio esse videatur archipelagi Iaponici. Insula enim Ionagunia, quae plaga est maxime occidua Iaponiensis, centum decem fere tantum chiliometra a Formosa distat. Huiusmodi ferme agmen, tamquam si catena vel vinculum esset, id est quod Sinenses continentales impedit in distentione Pacifica sua (immo, per verborum lusum, maxime bellica). Formosa ergo magni ponderis est ad expansionem Sericam –quam multi Asiatici superbam et ὕβρεως plenam esse arbitrantur necnon infestam– cohibendam, cum haud minima portio sit eius longae insularum seriei ad quam Philippinae quoque, quarum piscatores a nautis Sinicis persaepe vexantur, in meridie pertinent.

Anno proxime praeterito exeunte, bismillesimo scilicet vicesimo quinto, maximam nescio an omnis aevi navalem militaremque exercitationem circum Formosam Sinenses egerunt. Signum hoc fuit Sinicae voluntatis Taivaniam capiendi et responsio, ut est verisimile, ad novam armorum venditionem quam Americani Foederati Taivaniensibus erant nuperrime polliciti. Iaponii autem, cum etiamnunc –in dexteris praecipue senatus seu parlamenti potius ordinibus– ad pristinam ferociae gloriam et simul infamiam aliquatenus reverti cupiant, deterrere Seras opibus bellicis multiplicatis possunt a conaminibus Formosam invadendi et alias fortasse Pacificas plagas; ipsi tamen, si res Iaponica nimium augeatur et factio bellicosior in ea praevaleat, periculosi passim huic orbis parti in vicem fieri possunt, quod a praesenti remotum esse videtur.

Scripsit Marcus Flavius Asiaticus - 11/02/2026 21h01


De Bombardamentis in Iraniam
DE PHILIPPINIS IURIBUSQUE HUMANIS NOVO PRAESIDE REGENTE
DE TIMORIA ORIENTALI ABHINC ANNOS VIGINTI SUI IURIS FACTA
CAEDES “DIEI DOMINICI CRUENTI” ABHINC ANNOS L DERIAE FACTA
VOLUNTNE SINAE HAC GENERATIONE FORMOSAM CAPERE?