Saturni die 17 mensis Octobris 2026

POESIS

PAGINA POETICA
MAURI PISINI




MVTA SENSVVM LOQUELA

N e q u i q u a m l u c e n t l y c h n i p e r s t r a t a v i a r u m,
c o m m e n t i v a c u u m q u o d s u s t u l i t o m n i a e t o m n e s


Noctibus his aquilis mea vita exspectat amorem,
at videt acta gelu tantum crystalla liquoris
quae de corde, silens, vix aufero et adtero, ut amens, 5
qui, asphalto gradiens, mentem sibi glutinet umbris,
occiduam damnans lunam, dum luce maligna
vincit eum penitus simul atque in morte relinquit.

Si tibi sum cordi, sat erit me condere corde:
nam, cito, spem tollit cruda repulsa mihi.
10

En, phrasis una tui, mihi vulnera mordet aperta,
quod vacui phantasma solet male plectere sensus:
sanguis praecipitat, me corpus linquit, at ipse
quid tam dilexi, postquam desciscere coepi
a primis cordis, quos vixi, motibus, olim? 15
Nil: redeo ad somnum fessum, vel lacrimo, solus.

Numne potes vitae vehementem haurire calorem,
si rerum in vicibus frigidus usque manes?


Mox, oculi nequeunt operiri et quaerere pacem,
quaerere nempe locum quo non sit vita velut mors, 20
at polus aeternus, qui possit sponte nitere
in nobis, vel semper eat per anhelitum apertum
quo nostram liceat sortem narrare peractam,
dummodo sit quod erat, quamvis carne omnis adempta.

Iam, si te memini, complexus, oscula, tactus 25
rursus adesse mihi nec simul esse volo.


Tum pavor, ecce, novus cumulatur frigore veris
nec tibi obest: fors, est iasmini pallor eoi,
cui socio quod amas, vultum cui, nunc, levo frustra
longam e corde precem, dum longe effunditur echo, 30
post umbras, merulae quam soli ea, mane, dicabit.

Fors, tua verba sequi mihi fit suspendere vocem
quae movet ora vigil, sed nequit ore tegi.


Quo melius valeam cordis lenire dolores,
tu lux es quae me mihi, tandem, reddis amicum, 35
immortalis amor, per quem mihi mollius aurae
hoc in carcere flant, dant spem, cum protinus ad me
incipiunt spirare et, item, super axe volare.

At tu conives neque mi blandiris, ut olim,
nec me, dulce vocans, me prope dulcis ades.
40

Risus quem mihi das, oblatus mane, moratur
in me et, confestim, meat artus: spes, ita, fit mi
- quod non credideram – vitae fulcimen adultae,
dat mihi cor tenerum, cor tantum prorsus amandum,
ut felix sim sorte mea teque, inde, beatus. 45

Qui te praesentem fingit nomenque susurrat,
ignorat penitus te sine amore mori.


Ipse, videns per te simulacra recondita rerum,
insequor usque oculis quae non habeo, tamen, usque
haec, ceu munera amo, teneo, deinde, in labyrinthis 50
insinuo nervorum, habitans illudia nigra.

Saepius, at sine te, te mulsi in fronte, labellis
larvam aliam tangens quam mala luna dedit


Tactus cui cedo, quasi sit persona, frequenter
me in me destituens, riget omnis nec sinit esse 55
mi quod sum, vel mecum cogito: sumus uterque
corpore disiuncti et, fors, robore mentis adesi.

En, dolor: absentis fingebam lumina amantis,
illius os vidi, sed mihi nemo aderat.


Quae manuum sunt momina quae per lintea ducis 60
nostri iterum thalami, dum nox tenet alta cubile
ac, velut ala, tremit sinuosum in te cutis ostrum,
trans hanc maestitiam quam liberat umbra per aedes?

N e s c i o q u i t r e m i t u s, n u n c, i l i a m o r d e a t i m a,
v e l m e t u s i p s e h a b e a t, v e n t u r i c o n s c i u s a e v i.

Hos scripsi versus mense Aprili a.D. MMXX, letali grassante lue.


MAURUS PISINI


FRUSTULA
PSYCHICA & BUCOLICA
DIARIUM
Ad me ipsum
Esse nihilum
HAICUA PISINIANA
Mutantis naturae indicia

APERTE FATEOR …
SICULI MARIS RECORDATIO
Ad Iosephum Morabito
poetam Latinum inclutum

Poesis diversimode patet
PSYCHICA ET BUCOLICA