PAGINA POETICA
DIARIUM
Surgit sol: nequeunt expleri rura tuendo,
nam, quod fit caelis, dein, quoque pulsat humi.
Ros patet in perlis quas donat protinus hortis
et, levis in tulipis accubat inde nigris.
Phyllon surgit apes et earum murmura condit 5
in calycum cryptis e quibus usque vibrant.
Tandem, verna citri suspirat frondibus aura,
fruges restituens, post nivem, et iram hiemis.
Nimirum, rosa aperta faces flammasque ministrat,
quas trahit e petalis et simul aptat eis. 10
Iam volucrum voces hilares dare, reddere voces
certant cum strepitu, qui levat arva solo.
Quae prius exstabat sine vita et flore genista,
nunc, decus est saxis, nunc crocus exit ab his.
Ver in hirundine adest quae nostras visitat aedes, 15
et, super has clamans, gyrat in axe melos.
Haud secus ac magici scintillant gramine lychni:
sunt vaga lampyridum signa quae amore flagrant.
Floribus effectis, tiliae privantur honore,
suave, at, eis remorans, spiritus intus olet.
FRUSTULA
PSYCHICA & BUCOLICA
MVTA SENSVVM LOQUELA
Ad me ipsum
Esse nihilum
HAICUA PISINIANA
Mutantis naturae indicia
APERTE FATEOR …
SICULI MARIS RECORDATIO
Ad Iosephum Morabito
poetam Latinum inclutum
Poesis diversimode patet
PSYCHICA ET BUCOLICA