PAGINA POETICA
SICULI MARIS RECORDATIO
Ad Iosephum Morabito
poetam Latinum inclutum
Afer ventus agros ignitis undique torret
flatibus et frutices mordet, dum terra dehiscit
arida, ceu febriens, sed rimis scissa profundis,
ante maris spatium quod currit ad infinitum
et movet alcyones per tactile murmur aquarum, 5
titillans fragiles lintres sub sole protervo.
Hic solus, stans immotus, vigil ore, serenus.
piscator quidam, munitus arundine, quaerit
carpere pisciculos quos, forte attraxerit illa
vel, gradiens scopulis, obtutum mittit ad imas 10
cautes atque algas, quasi vellet cernere polpos
qui bene in his latitant neque eum patiuntur adire
usque ad se, mare eos spumare at pondere celat.
Frustra dum tempto describere mente figuras
quae ex undis veniunt ad litus, vel mihi dantur 15
hinc illinc subito, puerorum verba vicissim
ex acta veniunt, clamores, iurgia, fletus,
his at respondent hilari sermone parentes
parvis qui natis gaudent colludere. Motus
ira ego non modica, quam nervis comprimo cautus, 20
caelitus, en, peto mi ut clamores nempe residant
illorum qui, nunc, sabulum cum vocibus altis
undique grassantur, vel eos observo parumper
qui aestu acti immiti sua corpora in igne volutant,
vel, saltem, cupiunt sudorem expellere membris, 25
aut se dant somno, tanta nil luce gravati.
Sic, haec praeteriens prospectu laetor amoeno,
donec iter verto per dumos perque myricas,
insolite virides, quamquam calor aestuat illis,
mobilibus captus palmarum frondibus, unde 30
ante meos umbras video me tendere gressus,
aut tenui hos fremitu modo tangunt atque relinquunt,
nunc alio versae. Purum miratus horizonta,
esse velim ventus qui nectit in axe vapores,
aut subito solvit, per sudum splendidum, in ipsum, 35
nunc, maris en murmur quod arenas lambit inerti
suctu et ibi, passim, dicenda, tacenda susurrat.
Quidam exinde asinuspatulo, mox, ore ruditum
stridulum edit, quasi flens, dentesque ostendit ad auras
tamquam si ridere velit, dapis aut suae egenus, 40
his cupiat teneras citrorum carpere gemmas
quae prope eum florent ac saeptum protinus implent
illius petalis, gratis vel odoribus urgent.
Haec dum cerno libens, sol iam defervet et ipsa
unda maris pausat nullo spiramine mota: 45
luce sub occidua dumi velantur, at actam
mox vespertilio radit volitatque silenter,
praedas quaesitum quas tantum sidera cernent.
tero sub pedibus, quam ausculto, dum sua mutat
FRUSTULA
PSYCHICA & BUCOLICA
MVTA SENSVVM LOQUELA
DIARIUM
Ad me ipsum
Esse nihilum
HAICUA PISINIANA
Mutantis naturae indicia
APERTE FATEOR …
Poesis diversimode patet
PSYCHICA ET BUCOLICA