Jovis die 21 mensis Maii 2026

POESIS

CARMINA LYDIAE ARIMINENSIS


Coeditrix Ephemeridis
NATURA,PAX ET IUS

NATURA, PAX ET IUS

Si volumus late pax ac ius fundere in orbem
est natura tamen primum servanda nobismet!
Num poterunt homines firmam componere pacem
tot cum sint populi et cultu gentes variaeque
naturam nisi servabunt splendore nitentem
(iam vates totiens terrarum res cecinēre)
omni vel potius ratione etiam pretiosam?
Inter eos nisi sint divisa alimenta cibique
subque solo quae sunt inopes ut sustineantur?
Quisnam concinuit melius quam Sanctus Asīsi
seu rerum speciem seu magnas utilitates?
Dona Patris Caelestis sunt pulcherrima rerum:
alma tamen tellus naturaque sunt periturae
agros indigenis si tollunt lucra petentes
silvas si virides rescindunt oxygenantes.
Nonne venena quidem pervadunt aethera fuscum?
Num fontes et aquas cursusque relinquere possis
nunc corruptos cum fuerint purissima lympha?
Aequora nonne maris sunt sordida foedaque plana?
Usus opum nimius fructus terra maribusque
Corruptis, sordes et plastica sparsa ubicumque
concentum vastant naturae caelumque beatum.
Lumine sol claro mutato tempore caeli
vere fovet terrae gremium tribuitque calorem
auris prata virent tepidis arbustaque laeta
arboribus rami renovantur pomaque crescunt:
hic desertum stat nimio fervens et inane
illic concreta glacie non hospita genti
fit regio terrae finis, sed in aëre miti
omnis fert tellus generis fruges segetesque.
Nonne sub his coelis antiquo tempore primo
cumque homines vitam traxissent more ferarum
agrorum cultu coepto, consortia tecta
sunt formata ab iis artes leges pietasque?
At furor exarsit flagrans animos retinendi
divitias terras pecudes hostesque necandi.
Quot non miserunt in Tartara bella nefanda
gentes et populos ferris strictis ubicumque
annos innumeros ad nostram aetatem hodiernam?
Quoquam barbaries terrae diffunditur acris:
nil opus est equidem tantum vulgare pavorem
armis extremis structis pro pace petenda
sed fraternus amor cum iuribus et paritate.
Si deest paritas radix est hoce malorum:
non sibimet lucro quaestuque regenda cura
sortis inique ne turmas inopum fame mactet:
non hominum pars est aliis submissa sed omnes
fratres nempe pari proles fimus gravitate
Patris eiusdem communis, stirpis moriturae
panis edacis qui cunctis esset si redditus esset.
Acris et anceps est via pacis in orbe petendae:
si solidam pacem vis divide praedia opesque
dein belli machinae paulatim sunt minuendae.
Arma nefaria num poterunt poni nisi sertis
colloquiis inter duces conventibus aptis?
Omnes telluris cives cuiusque Deorum
cultus alte utinam! clament una repetanque
pacem nec tolerent inter fratres furiosum
bellum mundanum partes inter laceratas
quod non sors hominum tractatur tempore nostro
sed fatum generis bipedum terram gradientis.
Sit iuris natura magistra ministraque pacis!

Versus hexametri

Meum carmen Magna Laude honestatum est in "Latinae Poesis Certamen Victorius Tantucci"XIV Romae habitum.









PREX
GAVIAE
(cum versione Italica)

Hora matutina
De virocoronario
NATALIS
FINIS AESTATIS
SUBVERTITUR TELLUS

AURORA
INFINITUM
AESTUS
TEMPUS AUTUMNI
A clivis non longe a mari Hadriatico
FLUXA DIES

HERIMANNUM NOS RELIQUISSE

DE MISERA UXORE
ITALIA
DE INSTANTIBUS HOMINIBUS CURIS
SURREXIT
Tria cantica Natalicia
De discipulorum reditu ab otio aestivo
AURA VESPERALIS

DE INSECTIS AESTIVIS
De die Pentecostali
Boves (Bu)
Johannes Pascoli
DIES AUTUMNALIS
De mense Maio
DE ANIMI TEMPORIBUS
... ut per vastum fulmina ...
ARIMINUM