Jovis die 16 mensis Januarii 2025

POESIS

Diluvium mythologicum

Deucalio et Pyrrha ex arca descenderunt,
circa se, in calido loco, frustra aspicerunt,
nec granum nec myrrham, proh dolor, viderunt.
Nam locus ille derelictus lutulentusque erat.
Maximum silentium, sicut mors, regnabat
maria super terramque.
Animum demisit Deucalio, mulierem
timore fractam amplectens.
Flevit:
«Pyrrha, crede mihi» ait «impetus
undarum si te traheret, nihil obstat quin
te sequerer».
Prope flumen Cephisum ambulaverunt.
«Themi dulcissima, boni iuris dea!»
genua ita flecterunt et rogaverunt.
«Fac ut tantae caedae medearis;
effice ut res submersas rursus capiamus!»
Juppiter, deus maximus, precem audivit,
eorum miseruit, in ore Thestis haec verba posuit.
«Ita» dixit «caput tegite: nova aetas incipit!
Vestimenta vestra tollite! Saxa matris
terra reicite!»
«Ossa reiciamus» sibi dixerunt «oportet
ut poena levior fieret! Inde granum
myrrhaque - spes nostra – revenient!
Terra mater est, ossa sua saxa».
Ita sibi dixerunt.
Vestimenta statim detraxerunt, caput texerunt,
saxa reicerunt.
Mirabilia tunc facta sunt.
Saxis homines seduli ex parte Deucalionis,
feminae sedulae ex parte Pyrrhae exeunt.
Nova progenies e saxis nata terram implevit.
Frugifera mater facta est, et dura
Ad laborem tempore transeunte magis aptura.


scripsit Johannes Teresi


Summi semitas quaeramus artificis
Amor tacitus
Qui natus est Redemptor
David Stella
Imagines
Dies Natalis Romae
Tempus quid sit
Verba mea effluvia facta sunt
Autumno
Ad limites boni malique
Tota Eclipsis
Arundinea canistra
Candida ut lilium anima tua!

Metamorphosis
Recordationes in sacco servatae
In caelo libertas
Iuppiter ex alta Olympica sede
De fortitudine mentis
Summi semitas quaeramus artificis
Columbae pacem deducunt
Mothiae et Marettimi insulae
Angelus Niger
Lumina perennia iaculantia ex undis
Mater!
Super vitrea