Jovis die 16 mensis Januarii 2025

POESIS

In caelo libertas

Aliis superponebantur
lina cubiculis miseris;
intolerabilis fetor et frigus
obstruebant taetra spatia;
ubi, mortis captivi,
iacebant, umbrae vanae,
homines, feminae, pueri.
Per fenestrulam,
quae ipsa caelum
craticula claudebat,
noctes diesque aspiciebantur.
Fumus niger spirabat,
nubes caelumque
caeruleum inquinabat,
vestimenta consumpta imbuebat,
omnia odio tingebat,
animas liberas innocentium,
pro dolor, retinebat.
Lacrimae et pluvia cum vento,
sub caelo ravo,
libertatem tam concupitam expetebant.


scripsit Johannes Teresi


Summi semitas quaeramus artificis
Amor tacitus
Qui natus est Redemptor
David Stella
Imagines
Dies Natalis Romae
Tempus quid sit
Verba mea effluvia facta sunt
Autumno
Ad limites boni malique
Tota Eclipsis
Arundinea canistra
Candida ut lilium anima tua!

Metamorphosis
Diluvium mythologicum
Recordationes in sacco servatae
Iuppiter ex alta Olympica sede
De fortitudine mentis
Summi semitas quaeramus artificis
Columbae pacem deducunt
Mothiae et Marettimi insulae
Angelus Niger
Lumina perennia iaculantia ex undis
Mater!
Super vitrea