Martis die 25 mensis Junii 2024

POESIS

Sollemni die Festo Mortuorum

Dum autumnus cantum suum repetit
parentum memoria non dilabitur.
Florum, lucernularum ob odorem caloremque
albus lapis, acerbe frigidus,
crudam momento nuditatem perdit.
Super nomen imaginemque dolentes
ponunt proximi blandimenta,
quae incessantes affectus renovant.
De caelo subito lumen
in folia iam nigra procumbit
calore nuntians spem,
vento blandiens madefactas genas.


scripsit Johannes Teresi


Summi semitas quaeramus artificis
Columbae pacem deducunt
Mothiae et Marettimi insulae
Angelus Niger
Lumina perennia iaculantia ex undis
Mater!
Super vitrea
Aperiuntur sepulcra, taetra silentia …

Lux fiet tunc
Solus Tu...
Ithaca insula longinqua!

Et inter gentes vixit
Non unus in-differentiae casus
«Sunt lacrimae rerum et mentem mortalia tangunt»
Lucis spes
Per semitas ignotas itinerarium animae meae
De die doloris
Memoria incorrupta: numerus fui
Innocentes ad Holocaustum Judaicum damnati
De vite celebranda
Quaedam Lucerna
Verba mea
Astrum, quod magis resplendes...
Inimicus invisibilis
Eritque arcus in caritate