Solis die 21 mensis Aprilis 2024

POESIS

Daedalus et Icarus


Lumina perennia, iaculantia ex undis, in saxa
irrepunt veterumque viridem olivarum in comam.
Stellae a diis pinguntur Fatique itinera.
Subita musica templis extollitur,
in hominem singulares metus infundit,
in artem spiritum mirabilem insufflat.
Se tandem in columnis abdit Daedalus,
divinam Iunonis maiestatem admiratur
Herculisque magnitudinem feritatemque.
Radiis solis Icari vestigia Fatum solvit,
totam auream per arenam ea fundit.
Ut in cuna agili, ita somnia moventur,
divinum per spatium voces Naturae feracis fatentur.
Illico ventus concidit, malacia feliciter advenit.
Hic, illic, sacra inter templa nubes solvuntur et
frugiferos intra ramos non minus diluuntur.


scripsit Johannes Teresi


Solus Tu...
Ithaca insula longinqua!

Et inter gentes vixit
Non unus in-differentiae casus
«Sunt lacrimae rerum et mentem mortalia tangunt»
Lucis spes
Per semitas ignotas itinerarium animae meae
De die doloris
Memoria incorrupta: numerus fui
Innocentes ad Holocaustum Judaicum damnati
De vite celebranda
Quaedam Lucerna
Verba mea
Astrum, quod magis resplendes...
Inimicus invisibilis
Eritque arcus in caritate
Diluvium mythologicum
PREX
Amor ut speculum
Agmen columbarum volitat super oliveta
Sollemni die Festo Mortuorum
Noli tibi similem occidere!
Volant verba...
Mentis creatio
De ludis mentis