De nativitate mundi
Ditissimum cibum terra
gregesque omnibus offerebant,
levissima pluvia et dulcissimus
venti flatus eos mulcebant.
Usque boves iugo non adstricti
facillime movebantur.
Musae, universa regentes,
de hominibus non separabantur.
Astris clinamem tamen novam figuram
non solum dabat:
mores, instituta,
intentiones, viam consuetam mutabant;
dein mundum non verum,
sed falsum plane nunc nuntiabant.
Nova autem aetas venit, novus temporum
ordo tandem innovatur:
puer, divinus infans,
mundi salutis lator figuratur.
“Tu modo nascenti puero,
quo ferrea primum
desinet ac tot surget gens aurea mundo,
casta, fave, Lucina: tuus iam regnat Apollo.”
“Iustitia Virgo appellabatur,
tamen nec vestimentum nec velum
tandem nudis partibus
absconditis cupierunt,
e quibus nova aetas, aurea et purpurea,
renovata vestimenta quaesivit,
dives et varium ornamentum
pluribus pretiosis et aureis ornatibus figuratum”.
Aeterna in Urbe una cum ianitoribus
aditus, ianuas, pontes custodiebat,
duabus eius faciebus ad Orientem
Occidentemque aspiciebat.
Planities montesque sine
intermissione struit et gerit,
caelum cum terra per eandem
substantiam iungit.
Humanam vitam gubernat,
cum temporis historici et mythici sit origo…
scripsit Johannes Teresi
Eritque arcus in caritate
Diluvium mythologicum
PREX
Amor ut speculum
Agmen columbarum volitat super oliveta
Sollemni die Festo Mortuorum
Noli tibi similem occidere!
Volant verba...
Mentis creatio
Daedalus et Icarus
De ludis mentis
Tempora heroum hominumque felicia et fructifera
In manibus capacitas mentis …
Mores antiquorum
De clepsydra
Magia aestiva
Mare stellarum
Genesta flos vernalis est
Carmen in honorem Ioannis Pauli II
Mater, mihi dees!
De columbis albis
In Calvaria crux
Deus mi, es fulcrum, spes
Imaginationes
GAVIAE
(cum versione Italica)