Lunae die 20 mensis Maii 2024

POESIS

Magia aestiva


Sinu maritimo instat caeruleis lineis
spectaculum aestivum.
Aërem facit torridum calor vehemens,
se per ripas usque ad limites expandens;
pedes autem audaces
arenam ardentem lacessunt.
Aliquando ventus mutabilis
evanescens ramalia aufert.
In rupibus recumbunt gentes feriatae,
radios cutem infuscantes captant;
ita in oblivione ponunt hiemis angores.
Sal corpora, labia arida imbuit,
aciem aër candens turbat.
Procul, ex undis aureis oritur
siren, membris – ita videtur – aeneis.
Sola est, oculos ad locos convertit,
desertum aspicit, puerorum iocum,
delectations puellarum
per ripas currentium,
instar papilionum magia
aestiva fascinatorum.


scripsit Johannes Teresi


Lumina perennia iaculantia ex undis
Mater!
Super vitrea
Aperiuntur sepulcra, taetra silentia …

Lux fiet tunc
Solus Tu...
Ithaca insula longinqua!

Et inter gentes vixit
Non unus in-differentiae casus
«Sunt lacrimae rerum et mentem mortalia tangunt»
Lucis spes
Per semitas ignotas itinerarium animae meae
De die doloris
Memoria incorrupta: numerus fui
Innocentes ad Holocaustum Judaicum damnati
De vite celebranda
Quaedam Lucerna
Verba mea
Astrum, quod magis resplendes...
Inimicus invisibilis
Eritque arcus in caritate
Diluvium mythologicum
PREX
Amor ut speculum
Agmen columbarum volitat super oliveta