Saturni die 24 mensis Februarii 2024

POESIS

In Calvaria crux

Per callem saxosam
murmur audiebatur …
In mediis olivis celati
vesperi umbra tecti
aliqui stabant attoniti
dum clamores dolentes,
flagelli sibilos exaudiunt.
Corpus aliquod exile
et extenuatum se trahebat;
in oculis eius tristitia ostentabatur,
humilitate conditus monstrabatur.
Caput eius ornatum spinis,
terga, genua valde vulnerata,
sanguinem multum manabant.
Ascendebat cum gravi ligno
ex abiete ponderoso materiato
per saxa sudore tracto
olivae, dum fixae videntur,
minime tactae aere duro moventur.
Iuxta aquae rivi lugebant
timidae, neque passeres
super ramos canebant,
omnia sub caelo immota manebant
obscuro et plumbeo.
Subitus altior fragor strepuit
tonitrus, signum eventi eluxit.
Lacrima tum genam macram lustravit,
de oculis tristibus statim destillavit.

scripsit Johannes Teresi


De die doloris
Memoria incorrupta: numerus fui
Innocentes ad Holocaustum Judaicum damnati
De vite celebranda
Quaedam Lucerna
Verba mea
Astrum, quod magis resplendes...
Inimicus invisibilis
Eritque arcus in caritate
Diluvium mythologicum
PREX
Amor ut speculum
Agmen columbarum volitat super oliveta
Sollemni die Festo Mortuorum
Noli tibi similem occidere!
Volant verba...
Mentis creatio
Daedalus et Icarus
De ludis mentis
Tempora heroum hominumque felicia et fructifera
In manibus capacitas mentis …
Mores antiquorum
De clepsydra
De nativitate mundi
Magia aestiva