Veneris die 19 mensis Aprilis 2024

POESIS

Imaginationes

In somniis praeterita loca vidi,
numquam cognita nec calcata.
Innumerae ibi facies,
in umbra solitarius
quoque quidam,
multiplices oculi inspiciebant.
Loca illa nosco,
urbes quasdam fictas,
se nusquam volventes,
dum inexorabile fluit tempus,
obelisci inter turres sacras
calidus focus inter aridas glebas.
Mihi territo occurrunt
illi oculi ignoti
temporis praeteriti non sensi.
Consimiles comitum oculi fiunt,
nunc solum praesentes
in dulci cordis regione;
actores non scripta agentes,
unicas, recitata voce vitae iterata;
verba, cogitationes, leges
eadem se manifestant,
cum mente creent ficta,
inane spectaculum fallax,
rerum cursu actuumque renovato.


scripsit Johannes Teresi


Solus Tu...
Ithaca insula longinqua!

Et inter gentes vixit
Non unus in-differentiae casus
«Sunt lacrimae rerum et mentem mortalia tangunt»
Lucis spes
Per semitas ignotas itinerarium animae meae
De die doloris
Memoria incorrupta: numerus fui
Innocentes ad Holocaustum Judaicum damnati
De vite celebranda
Quaedam Lucerna
Verba mea
Astrum, quod magis resplendes...
Inimicus invisibilis
Eritque arcus in caritate
Diluvium mythologicum
PREX
Amor ut speculum
Agmen columbarum volitat super oliveta
Sollemni die Festo Mortuorum
Noli tibi similem occidere!
Volant verba...
Mentis creatio
Daedalus et Icarus