Martis die 6 mensis Junii 2023

POESIS

Pax!

In Australi terra die configitur
semen aliquod latum vento.
Levis pluvia glebas mollit, frontes puerorum
amplectitur arboresque sol floresque.
Arbuscula incerta crescit illuc,
multos odores expandit et vitae aperit
magnam ramorum vim.
Anni transeunt, viridis coma eius manet, quae,
quamquam vento turbata, autumno fructus dat.
Agmen columbarum volitat super oliveta
pacemque circum profundit.
Currunt pueri laeti
palmarum olivarumque tenentes ramos.
Fixa, arbor distorquet truncum suum,
naturam mutantem salutat.
Non senescit, viva, confixa
nihil fructibus suis nocet.
Saxa retinent radices suae et solidiorem
faciunt terram nostram.
Circa eam mehercle die arbores caesae sunt,
pagus natus est cum pontibus viisque,
semina terramque operiens.
Sola oliva dolet, modo rerum novo conglutinatur,
cum arbores vicinae dilapsae sint,
cum exemplar facta sit.
Hodie superest florida coma;
signum est pacis et amoris,
in exspectatione stat columbarum albarum.


scripsit Johannes Teresi


Genesta flos vernalis est
Carmen in honorem Ioannis Pauli II
Mater, mihi dees!
De columbis albis
In Calvaria crux
Deus mi, es fulcrum, spes
Imaginationes
GAVIAE
(cum versione Italica)

De vultu personae
De die memoriae
Mentem remotae memoriae
Vota pro novo anno
In humida palea Jesus iacebat
Praeteritum velut librum
Anni transeunt...
Infernorum, Cantus XIII
Purgatorii, Cantus XXVI
Infernorum Cantus II
Die II post Kalendas Novembres.
Sollemni Die Festo Mortuorum

Iuppiter ex alta Olympica sede
Motus animi
Antiqua in Urbe
De umore autumni
Infernorum Cantus V
Paradisi Cantus IX