Praeteritum velut librum
Verba mea effluvia facta sunt,
liberos ea transmutantur in versus.
Super candida, fragilia folia,
rei fluxu brevi momento interrupto,
cogitationes meas pono.
Punctum momenti folium fit,
exspectatio dum inscribitur altero.
Quaeque intermissio temporis, quies mea.
Recte autem se gerit memoria mea…
Praeteritum velut librum
continenter volvo.
Sententias quas exposuerim,
folia quae laceraverim,
verba quae laverim
magis quam unam arculam impleverint,
ubi primum vestigium mentis servaverim
quod -me miserum- e me omnino excessit
cum pueritia mea dilapsa sit.
Iam vivam fructuum mentem produxisse
ingentemque summam cogito;
haud minore cura ea custodio.
Super candida folia,
quae ad Arborem scientiae pertinent,
vestigia mea ponere non desino.
scripsit Johannes Teresi
Genesta flos vernalis est
Carmen in honorem Ioannis Pauli II
Mater, mihi dees!
De columbis albis
In Calvaria crux
Deus mi, es fulcrum, spes
Imaginationes
GAVIAE
(cum versione Italica)
Pax!
De vultu personae
De die memoriae
Mentem remotae memoriae
Vota pro novo anno
In humida palea Jesus iacebat
Anni transeunt...
Infernorum, Cantus XIII
Purgatorii, Cantus XXVI
Infernorum Cantus II
Die II post Kalendas Novembres.
Sollemni Die Festo Mortuorum
Iuppiter ex alta Olympica sede
Motus animi
Antiqua in Urbe
De umore autumni
Infernorum Cantus V
Paradisi Cantus IX