Saturni die 24 mensis Februarii 2024

POESIS

Iuppiter ex alta Olympica sede

Se tandem in columnis abdit Daedalus,
divinam Junonis maiestatem admiratur
Herculisque magnitudinem, eius feritatem.
Radiis solis Icari vestigia Fatum solvit,
totam auream per arenam ea fundit.
Ut in cuna agili, ita somnia moventur
divinum per spatium voces
Naturae feracis fatentur.
Paulo post cessat pluvia,
roscidum in caelum occurrit sol,
velut pons, venustate structus perenni,
apparet Iris,
se terram inter caelumque ponit, se terret.
Iuppiter, ex alta Olympica sede,
nautarum audit preces,
eorum se palmae ad illum vertentes.
Omnia in natura placantur,
tempestas sponte sedatur,
iussum Castori Pollucique statim datur:
Agite! clamat nautas mari ex imo eripite!
Naves sursum iam submersuras eicite!
Illico ventus concidit, malacia feliciter advenit.
Hic, illuc, sacra inter templa nubes solvuntur
frugiferos intra ramos non minus diluuntur.


scripsit Johannes Teresi


De die doloris
Memoria incorrupta: numerus fui
Innocentes ad Holocaustum Judaicum damnati
De vite celebranda
Quaedam Lucerna
Verba mea
Astrum, quod magis resplendes...
Inimicus invisibilis
Eritque arcus in caritate
Diluvium mythologicum
PREX
Amor ut speculum
Agmen columbarum volitat super oliveta
Sollemni die Festo Mortuorum
Noli tibi similem occidere!
Volant verba...
Mentis creatio
Daedalus et Icarus
De ludis mentis
Tempora heroum hominumque felicia et fructifera
In manibus capacitas mentis …
Mores antiquorum
De clepsydra
De nativitate mundi
Magia aestiva