Saturni die 24 mensis Februarii 2024

POESIS

Motus animi

Per vias ferratas
frigidas et aequales
urbs discedit,
et affectus amoventur;
inter gentes ignotas
et spes novas confusus,
locus inexploratus,
opus novum me exspectant.
Fugiens ad incognita,
sibilo vehiculi ferrati
solum comitatus
ad stationem obscuram,
dum dies pervenit ad occasum,
tristitiam profundam sentio,
dolentes motus cordis.
Etiam includit saccus meus
recordationes quas non obliviscor,
nec possum;
laqueus eum stringit ne perdam
res cum odoribus suavibus;
nodi obturant enim praeteritum meum.
Amoenitas locorum
nihil mihi significat hodie,
nec me allicit.
Habitaculum dum iter ago fumo impletur
per fenestram fugientem
per fauces arboribus consitas,
et cum vapore flatus meus
ad caelum ascendit densus.
Hodie ut heri,
inventa inter folia sufflava,
bene disposita,
domicilia varia me ducunt
ad vitam praeteritam.
Suspensus utrum an non saccus
hic aperiatur, res notas,
me concedente, spiritu duco in me;
vincula resolvo, et multos post annos
recordationes, motus animi,
chartulae epistulares
signatae dulcibus verbis in angulo
et in statione unde iter meum incepit
ex eo oriuntur.


scripsit Johannes Teresi


De die doloris
Memoria incorrupta: numerus fui
Innocentes ad Holocaustum Judaicum damnati
De vite celebranda
Quaedam Lucerna
Verba mea
Astrum, quod magis resplendes...
Inimicus invisibilis
Eritque arcus in caritate
Diluvium mythologicum
PREX
Amor ut speculum
Agmen columbarum volitat super oliveta
Sollemni die Festo Mortuorum
Noli tibi similem occidere!
Volant verba...
Mentis creatio
Daedalus et Icarus
De ludis mentis
Tempora heroum hominumque felicia et fructifera
In manibus capacitas mentis …
Mores antiquorum
De clepsydra
De nativitate mundi
Magia aestiva