NOVUS AYATOLLAH CREATUS EST
Nuntius Persicus
Vulgatum est Prudentiores Viros, qui vocantur, in Concilium coactos novum Rei Publicae Persicae summum principem (scil. "ayatollah") Mojtabam Khamenei -ipsius antecessoris Alis Khamenei filium- rite tandem creavisse: nam partes duas suffragiorum tertias tulit, Revolutionis custodibus (scil. "pasdaran", ut appellantur) apprime urgentibus.
At populus in vias heri plateasque Teherani frustra se frequens effudit, cum novus princeps in contionem, quae eius ministerii prima ad diem hesternam publice destinata erat, expectatus nequaquam prodierit, spem sic fallens fautorum, qui ei acclamare gestirent.
Verum enimvero, fama apud nonnullos obtinuit ipsum Mojtabam -qui nemini iam pridem visus est, nec ullis in emissionibus televisificis se civibus aspiciendum nuper obtulit- in lecto, huius novi quidem inscium honoris sibi a Sapientium Concilio delati, alicubi propter cruris sectionem nunc ipsum aegrotum iacere.
Scripsit Jacobus Rubini - 10/03/2026 21h06
DE CONVENTU TRUMP ET XI
CRISIS IN FRETO HORMUZIO
DE MAGNO MUTUO EUROPAEO UCRAINAE CONCESSO
COMITIA IN HUNGARIA NUPER HABITA
RES CAELESTIS
LEX NOVA HIEROSOLYMITANA
BELLUM ET INDUTIAE IN ORIENTE PROPINQUO
ORMUZ, CENTRUM MUNDI?
NOVUM BELLUM
MOHAMMADI ITERUM CONDEMNATA