Jovis die 21 mensis Maii 2026

NUNTII

NOVUM BELLUM

Nuntius Persicus

Minae diutissime prolatae, necnon in armorum nuclearium officinas peractae, ad belli initium denique perduxerunt. Noctu Donaldus Trump Civitatum Coniunctarum praeses a domo sua Mar-a-Lago, Persicorum militibus civibusque ad res novas exhortatis, inpetum maiorem in Persiam una cum Israel socio fideliore facturum nuntiat, posteaque Americanorum Israelitarumque petitio incipit, ut Persicorum maxime telorum fabricae deleantur; propter bombardamenta civium fere bis centum perisse conputantur.

Persicorum autem missilia posthac et in Israel et in Americana praesidia per orientales civitates dispersa coniciuntur. Quod tamen Netanyahu praeses Israel necnon legati eius nuper publicaverunt, Khamenei Persiae rectoris mortui corpus, praesidentiali palatio icto, una cum nonnullorum comitum eius cadaveribus repertum esse videtur. 

 

Scripsit Andreas Novocomensis - 28/02/2026 20h34


DE CONVENTU TRUMP ET XI
CRISIS IN FRETO HORMUZIO
DE MAGNO MUTUO EUROPAEO UCRAINAE CONCESSO
COMITIA IN HUNGARIA NUPER HABITA
RES CAELESTIS
LEX NOVA HIEROSOLYMITANA
BELLUM ET INDUTIAE IN ORIENTE PROPINQUO
ORMUZ, CENTRUM MUNDI?
NOVUS AYATOLLAH CREATUS EST
MOHAMMADI ITERUM CONDEMNATA