Jovis die 16 mensis Januarii 2025

NUNTII

MEGACYMA OCEANI INDICI XX ANNIS POSTEA RECOLITUR

His diebus et per caerimonias publicas et per scripta actis diurnis ephemeridibusque mandata atque taeniolas cinematographicas interretis ope diffusas ingentissimum megacyma (vulgo, voce Iaponica, tsunami) passim commemoratur quod die vicesimo sexto mensis Decembris, anno bismillesimo quarto (abhinc igitur annos viginti), multa litora Asiatica imprimis, sed etiam Africana, fluctibus triginta certe metra maximum altis saepiusque viginti quindecimve vastavit. Subsecuti sunt hi monstruosi aquae marinae aggeres terraemotum gradum nonum, iuxta Richterianam metiendi rationem, excedentem qui, in maris tractu non longinquo ortus, provinciam Indonesiacam hesperiam Aceh, in insula Sumatra sitam, hora octava antemeridiana vehementissime concusserat.

Mox fluctus immanes partem imam oppidi Bandae, quod provinciae est caput, omnino deleverunt meschita quadam excepta, quae prope intacta mansit; litora deinde Thailandiae praecipue et Taprobanes, Malaesiae, Birmaniae necnon Indiae sane Insularumque Maldivarum ab huiusmodi undis giganteis invasa sunt, apud quae permulti peregrinatores Occidentales quoque versabantur ferias Natalicias in amoenis locis intertropicis transigentes. In Africa vero Seisellensium Insularum, Somaliae Keniaeque orae satis calamitose eadem opera postremo attactae sunt. Trecenta fere hominum milia propter hoc megacyma inter maxima omnis historiaeperisse putantur, centum saltem septuaginta milia in sola Aceh.

Scripsit Marcus Flavius Asiaticus - 26/12/2024 18h41


EXPULSIO HOMINUM MAXIMA AMERICAE IMMINET. AN NON?
DAMNATIO CAPITIS IRANICA
PETITIO MAGDEBURGENSIS
IGOR KIRILLOV DIRUPTIONE NECATUS EST
DE REBUS SYRIACIS
NUNTIUS AUSTROCOREANUS
DE INDUTIIS LIBANI
VERBA INFESTA
ERDOGAN ADVERSUS ISRAEL
VICIT