IGOR KIRILLOV DIRUPTIONE NECATUS EST
Source https://structure.mil.ru/management/info.htm?id=12121890@SD_Employee Ucraini petitionem terroristicam vindicaverunt
Moscua hodie mane dum domo exit dux Igor Kirillov periit materia displodenti in vehiculo monorota occulta; etiam eius adiutor mortem obiit. Praefuit defensioni nucleari, radiologicae, chemicae et biologicae; re vera munus princeps fuit semen pavoris spargendi, horrendos effingendi Ucrainos. Saepe Kirillov in senatu et a televisione singulis mensibus concives de novis machinationibus monuit.
Exempli gratia declaravit culices vectas “fucis” (drones) Boreoamericanis ingentes minas militibus Russiae esse. Aliud exemplum singulare mures sui interemptores, vim displodentem ferentes, ultra limen frontis hostium missi. Sua vice Ucraini Russicos accusaverunt quod magna copia armorum chemicorum in regione fluminis Donec usi sint.
De hac re priore mense Octobri Unio Europaea sanctiones ad personam decreverat ac praeterea ante biduum Munus Securitatis Ucrainum causam poenalem incepit eo absente: dux accusatus est quod imperavisset ut milites Russici quater millies octingienties armis chemicis uterentur in fronte belli orientali et meridionali. Ucraini aperte sibi necem ducis Russici vindicaverunt.
Scripsit Lydia Ariminensis - 17/12/2024 23h03
EXPULSIO HOMINUM MAXIMA AMERICAE IMMINET. AN NON?
DAMNATIO CAPITIS IRANICA
MEGACYMA OCEANI INDICI XX ANNIS POSTEA RECOLITUR
PETITIO MAGDEBURGENSIS
DE REBUS SYRIACIS
NUNTIUS AUSTROCOREANUS
DE INDUTIIS LIBANI
VERBA INFESTA
ERDOGAN ADVERSUS ISRAEL
VICIT