DE REBUS SYRIACIS
Praeses Assad Moscuam confugit
Milites rebelles Islamici Damascum priore nocte introierunt postquam per territorium Syriae progressi sunt. Adventum crepitibus celebraverunt simulque declaratum est regimen praesidis Bashar al-Assad praecipitavisse, qui cum propinquis Moscuam confugit. Post quinquaginta annos Syria, ut aiunt, a tyrannide soluta est.
Casus regiminis clades sonat Praesidi Russico Bladimiro Putin, qui omnibus viribus cum Ucrainis contendit, cum interea paucis diebus Jihadistae Siriam ceperunt. Quid postea de Irania, cum grex rebellium Sunnita (HTS) socium Syriacum devicerit ? Tamen magna difficultate Abu Mohammed al Jolani, princeps rebellium, administrare poterit nationem graviore discrimine oeconomico et sociali affectam, quae ex compluribus gentibus constat. Israel, cum fruatur ruina Syriaca et socio Hezbollah, minas autem jihadistarum timet.
Scripsit Lydia Ariminensis - 08/12/2024 20h51
EXPULSIO HOMINUM MAXIMA AMERICAE IMMINET. AN NON?
DAMNATIO CAPITIS IRANICA
MEGACYMA OCEANI INDICI XX ANNIS POSTEA RECOLITUR
PETITIO MAGDEBURGENSIS
IGOR KIRILLOV DIRUPTIONE NECATUS EST
NUNTIUS AUSTROCOREANUS
DE INDUTIIS LIBANI
VERBA INFESTA
ERDOGAN ADVERSUS ISRAEL
VICIT