DE INDUTIIS LIBANI
Quies mansura speratur
Ante biduum indutiae in Libano ratae esse coeperunt. Ut ait Minister Primarius Beniaminus Netanyahu, quantum maneant ponitur in iis rebus quae in terra fiant: si grex Hezbollah arma resumat, Israel adorietur, licentiam fortiter pugnandi servans. Netanyahu autem declaravit se appellationem interponere Tribunali poenali internationali cum mandata dedisset ut ipse Minister Primarius et prior Administer Defensioni praepositus Yoav Gallant deprehenderentur. Ambo criminum belli in litore Gazae accusati sunt. Mandata abrogari poterunt, si iudicibus persuasum erit ut ab Israel diligens investigatio fiat.
Milia profugorum ad meridiem redeunt et plurimi ex grege Hezbollah victoriam celebrant inter ruinas. Intermissio armorum iam vacillat. Vires defensionis Israelis nuper nuntiaverunt se percussisse in parte Meridionali Libanensi acta suspecta quae minae et violatio indutiarum foederis reputata sunt.
Scripsit Lydia Ariminensis - 28/11/2024 22h37
EXPULSIO HOMINUM MAXIMA AMERICAE IMMINET. AN NON?
DAMNATIO CAPITIS IRANICA
MEGACYMA OCEANI INDICI XX ANNIS POSTEA RECOLITUR
PETITIO MAGDEBURGENSIS
IGOR KIRILLOV DIRUPTIONE NECATUS EST
DE REBUS SYRIACIS
NUNTIUS AUSTROCOREANUS
VERBA INFESTA
ERDOGAN ADVERSUS ISRAEL
VICIT