Jovis die 16 mensis Januarii 2025

NUNTII

VERBA INFESTA

Nuntius Russicus

Boreoamericanorum Britannicorumque duces cum Ucrainensibus in Russicorum provincias Bryansk Kurskque missilium iniectionem concesserint (qua iam Russicorum militum nonnulli perierint), Vladimirus Putin consul Russicus in hostes ultionem maiorem minatur, qua bellum ferme globale fiat atque occidentalium minis validius respondeatur. Primum vero missilia sono multo celeriora, quae hypersonica nominantur, in Ucrainenses fines demonstrabuntur posteaque in Europaearum civitatum stationes praesidiaque inpetus fortasse fiet.

Scripsit Andreas Novocomensis - 21/11/2024 20h52


EXPULSIO HOMINUM MAXIMA AMERICAE IMMINET. AN NON?
DAMNATIO CAPITIS IRANICA
MEGACYMA OCEANI INDICI XX ANNIS POSTEA RECOLITUR
PETITIO MAGDEBURGENSIS
IGOR KIRILLOV DIRUPTIONE NECATUS EST
DE REBUS SYRIACIS
NUNTIUS AUSTROCOREANUS
DE INDUTIIS LIBANI
ERDOGAN ADVERSUS ISRAEL
VICIT