PERIIT RECTOR
Fama confirmatur
Ut iam antea prolatum est, Veneris die pollens petitio in caput Libanense ab Israel perpetrata est, qua Hassan Nasrallah gregis Hezbollah interficeretur. Quod vero per missilia illa Beryti, in insula Dahieh, factum esse videtur: Israel enim primum nuntium propagavit, qui postea per gregis ipsius legatos confirmatum est. Resposum attamen quoddam utrum futurum sit, praesertim per Persarum principes militesque, an non adhuc nescitur; in Persia interdum dierum quinque luctui dicabuntur.
Scripsit Andreas Novocomensis - 29/09/2024 15h00
DE IMMANI ALLUVIE HISPANICA
DE PETITIONE ANCYRANA
NUNTIUS BOREOAMERICANUS
MOLDAVI DE VIA EUROPENSI CAPESSENDA DELIBERABUNT
CAEDES INDICA
PACTUM INTER NATIONES
DE BELLO ORIENTALI
INUNDATIONES EUROPAEAE
DE ITINERE PAPAE IN INDONESIAM
NUNTIUS FRANCOGALLICUS