Jovis die 16 mensis Januarii 2025

NUNTII

PACTUM INTER NATIONES

De rebus futuris et cultu civili disputabitur

Novi Eboraci, a.d.X Kal. Oct. principes totius orbis convocati in conventum commune Ordinis Nationum Unitarum  Pactum futurorum fecerunt continens Pactum Digitale Universum et Declarationem de Posteritate.  Hoc foedus inter nationes amplissimum est recentiorum annorum, prolatum ad res et controversias  quae a  priore saeclo non solutae manserunt. Inter omnes constat instituta pancosmia renovanda esse ut agere possint in orbe iam commutato a tempore eorum originis. Ut peropportune  ait Secretarius Communis, non possunt futura pro nepotibus effici avorum ratione et modis. Praeses Conventus declaravit Pactum iaciturum fundamenta ordinis mundani qui sustineri possit, aequae  pacis omnibus gentibus et nationibus.

Foedus in numero ascribit complures res inter quas sunt pax et securitas, progressus tolerabilis, mutatio caeli, mutuum auxilium in disciplina informatica digitali, iura humana, iuvenes et posteri, renovata rectio universa.

Hodierno die disceptatio LXXIX concilii Ordinis Nationum Unitarum initium habuit, dum medius  oriens bello inflammatur. Ne sint verba flatus vocis, pax et cultus civilis tandem auxilio omnium nationum praevaleant.   

 

Scripsit Lydia Ariminensis - 24/09/2024 21h24


EXPULSIO HOMINUM MAXIMA AMERICAE IMMINET. AN NON?
DAMNATIO CAPITIS IRANICA
MEGACYMA OCEANI INDICI XX ANNIS POSTEA RECOLITUR
PETITIO MAGDEBURGENSIS
IGOR KIRILLOV DIRUPTIONE NECATUS EST
DE REBUS SYRIACIS
NUNTIUS AUSTROCOREANUS
DE INDUTIIS LIBANI
VERBA INFESTA
ERDOGAN ADVERSUS ISRAEL