NUNTIUS FRANCOGALLICUS
De Paulo Durov
Saturni diei nocte Paulus Durov 'Telegrammatis' applicationis conditor, annos XXXIX natus, qui in urbe Dubai, relicta Russia, ab anno MMXIV vixit, apud aeriportum Lutetiensem 'Le Bourget' a Francogallicorum vigiliis conprehensus est. Ipse ditissimus Russicus de rebus illicitis favendis per rete sociale suum, quod vero moderatoribus fere carere multisque contra legem commerciis pollui videtur, a praetoribus Russicis exquiritur, unde usque ad crastinum diem in vinculis erit; posthac ille Durov aut publice accusandus aut absolvendus est. Notorum multorum exprobrationes, ut videtur, minime defuerunt.
Scripsit Andreas Novocomensis - 27/08/2024 20h24
DE ITINERE PAPAE IN INDONESIAM
SUNTNE IMMINENTES INDUTIAE IN LITORE GAZAE?
MAXIMA CONTENTIO IN MEDIO ORIENTI
INCENDIUM AMERICANUM
DE IOSEPHO BIDEN
PETITIO IN DONALDUM
EXITUS FRANCOGALLICUS
SCHISMATIS REUS
IULIANUS ASSANGE LIBER EST
IOSEPH BIDEN ET DONALDUS TRUMP INTER SE VULGO DISPUTABUNT