SUNTNE IMMINENTES INDUTIAE IN LITORE GAZAE?
Hoc confirmavit Praeses Ioseph Biden
Hesterno die verba Praesidis Boreoamericani ad bonam spem propensa videbantur: numquam indutias tam propinquas esse. Tamen Sami Abu Zuhri, moderator gregis Hamas, hanc sententiam existimavit fallacem. Se non animadvertere verum foedus, sed iussum imperiosum Americanorum. Magna cautio ab Israel ostenta est: Minister Primarius Netanyahu affirmavit Israelianos flexibiles esse de aliis condicionibus, de aliis non posse. Ut obsides liberarentur, hoc interesse; praeterea ut Israel tutum esse.
Interea res bellicae in area Gazae non intermittuntur: ob incursiones aëronauticas nuper XIX perierunt. Simulque radii igniferi a Libano coniecti sunt.
Hodie Pontifex Franciscus rursus in prece Angeli obsecravit pacem pro Palaestina, Israel, Ucraina et omnibus locis bello vexatis.
Scripsit Lydia Ariminensis - 18/08/2024 19h36
EXPULSIO HOMINUM MAXIMA AMERICAE IMMINET. AN NON?
DAMNATIO CAPITIS IRANICA
MEGACYMA OCEANI INDICI XX ANNIS POSTEA RECOLITUR
PETITIO MAGDEBURGENSIS
IGOR KIRILLOV DIRUPTIONE NECATUS EST
DE REBUS SYRIACIS
NUNTIUS AUSTROCOREANUS
DE INDUTIIS LIBANI
VERBA INFESTA
ERDOGAN ADVERSUS ISRAEL