Saturni die 20 mensis Aprilis 2024

NUNTII

SCELUS AFRICUM

Petitio saevissima

In civitatis Africae Burcinae Faso septentrionali parte hominum saltem CLXX superiore hebdomade tribus in urbibus -Komsilga, Nodin Soroeque- petitione maxima omnino interficiuntur. Urbis enim Ouahigouyae praetor die quinto ante Kalendas Martias tot homines, praesertim pueri mulieresque, petitione maxima terroristica, cuius auctor adhuc ignotus est, saevissime nece affecti esse Solis die publicavit; cum criminosorum nomen adhuc nullum pateat, jihadistarum manus regione in illa facinora cruentiora recentibus annis perpetrare solent ideoque suspiciones in eas habentur. 

Scripsit Andreas Novocomensis - 04/03/2024 18h55


INCURSUS AERII PERSARUM IN ISRAEL
NOVUS MINISTER PRIMARIUS IN HIBERNIA
SICCITAS AFRICA
INMISSIO DAMASCENA
PONS BALTIMORENSIS CECIDIT
DE CAEDE APUD MOSCUAM
DE COMITIIS RUSSICIS
DE RETI SINENSI
INFANDA LIBYCA
NOVA DE OBITU ALEXII NAVALNY