Solis die 8 mensis Septembris 2024

NUNTII

NOVA DE OBITU ALEXII NAVALNY

Incertus est locus humationis

Hac hebdomada funus dissidentis Russici Alexii Navalny, ut opinatur, parabitur. Causa cur mortuus sit  adhuc occulta manet, tamen aliquid novi vulgatum est. Maria Pevchikh, moderatrix instituti contra corruptelam a Navalny conditi anno MMXI  illum dimittendum fuisse in captivorum permutatione  protulit  cum Civitatibus Americae Unitis Germaniaque pacta. Nuntius vulgatus est a  Novis Actis  Diurnis (Novaya Gazeta). Maria Maria Pevchikh acriter reprehendit procuratores Boreoamericanos et Germanos de colloquiorum mora, declarans Praesidem Putin spectavisse ut Vadim Krasikov, qui iam fuit praefectus officiorum  securitatis (FSB) reciperet, in Germania captivum homicidii accusatum.

 Plerique existimant   Navalny utique occisum iri post permutationem cum  adversus regimen minax esset: instrumenta communicationis socialis Russiae  evulgaverunt dissidentem relictum esse multas horas sub gelu omni vi orbatus.  Cremlinum  autem accusatum est  a matre et uxore politici quod Praeses Putin nollet cadaver committere; tandem post septem diem ab obitu id redditum est. In incerto manet locus humationis, cum familiares vellent Centrum Sacharov, libertatis Russiae imaginem, sed  auctoritates regiminis postulatum reppulēre. Interea non intermittitur coercitio: dissidens Oleg Orlov qui anno 2022 Praemio Nobeliano pro pace exornatus erat, triennio custodiae damnatus est quod famam exerciti imminuisset.

Scripsit Lydia Ariminensis - 27/02/2024 10h10


DE ITINERE PAPAE IN INDONESIAM
NUNTIUS FRANCOGALLICUS
SUNTNE IMMINENTES INDUTIAE IN LITORE GAZAE?
MAXIMA CONTENTIO IN MEDIO ORIENTI
INCENDIUM AMERICANUM
DE IOSEPHO BIDEN
PETITIO IN DONALDUM
EXITUS FRANCOGALLICUS
SCHISMATIS REUS
IULIANUS ASSANGE LIBER EST