Saturni die 20 mensis Aprilis 2024

NUNTII

CONSILIUM ISRAEL

Nuntius ab Oriente

Noctu Beniaminus Netanyahu consul Israel in senatus consulto de finibus civitatis suae chartam proposuit, qua consilia nova capienda, etsi haud ultima, divulgavit: Israeliana acta diurna vero, cum vero chartulae argumenta in angustum coegissent, nondum ipsissima verba publicaverunt. Quae de praesidis consiliis propositisque primum exstant, Israel Laciniam Gazeticam, Cisiordaniam Hierosolymam Orientalem in potestatem suam venire velle, hoc est Palaestinorum terris omnino potiri, quod nunc «securitatis dominatum» nuncupari solet. Quod in intentionum collectione maxime legi potest, exercitum Israel in Lacinia Gazetica «libertatem plenam» conservare.

Scripsit Andreas Novocomensis - 23/02/2024 23h00


INCURSUS AERII PERSARUM IN ISRAEL
NOVUS MINISTER PRIMARIUS IN HIBERNIA
SICCITAS AFRICA
INMISSIO DAMASCENA
PONS BALTIMORENSIS CECIDIT
DE CAEDE APUD MOSCUAM
DE COMITIIS RUSSICIS
DE RETI SINENSI
INFANDA LIBYCA
SCELUS AFRICUM