Saturni die 20 mensis Aprilis 2024

NUNTII

DANORUM CONSILIUM

Nova Europaea

Monaci cum de securitate conventus hesterno die haberetur, in quo Stoltenberg ille arma in Occidente facienda quasi in bello esset tulit, Danorum praeses Frederiksen civitatis suae artilleriam totam Ucrainensibus se praebituram professa est. Danorum enim consul Ucrainensibus armorum inopiam talem esse dixit, ut Russicorum inpetus adhuc vix ferri possit; cuius Danorum praesidis sententiam Zelensky re vera ipse accepit.

Scripsit Andreas Novocomensis - 18/02/2024 20h46


INCURSUS AERII PERSARUM IN ISRAEL
NOVUS MINISTER PRIMARIUS IN HIBERNIA
SICCITAS AFRICA
INMISSIO DAMASCENA
PONS BALTIMORENSIS CECIDIT
DE CAEDE APUD MOSCUAM
DE COMITIIS RUSSICIS
DE RETI SINENSI
INFANDA LIBYCA
SCELUS AFRICUM