Saturni die 20 mensis Aprilis 2024

NUNTII

DE REBUS BELLI ISRAELIS

Toto orbe indutiae expetuntur

 

Israel nuper Aegypto proposuit consilium ut territorium  Rafah nominatum vacuefieret adeo ut pyrobolis solum quateret  et res belli  pergeret.  Ad hoc  constitutum est collocare CCCLXXV milia tentoriorum secundum litus Gazae ad accipiendam profugorum multitudinem, auxilio  et impensis Nationum Arabum et Civitatum Americae Unitarum. Quod propositum verisimiliter non probabitur neque ab his nationibus neque ab Europa, cum ab omnibus expetitur ut pyroboli ab alto coniecti et arma quam primum desinant. Sina quoque idem poscit cum prorsus obstet rebus belli quae damno civibus sint  et ius internationale laedant.

Praeses Boreoamericanus Ioseph Biden operam dat indutiis inter gregem Hamas et Israel sex hebdomadas mansuris. Relator Russicus confirmat Russiam esse paratam favere cuivis incepto ad obsides liberandos et arma intermittenda.

 

Scripsit Lydia Ariminensis - 13/02/2024 20h16


INCURSUS AERII PERSARUM IN ISRAEL
NOVUS MINISTER PRIMARIUS IN HIBERNIA
SICCITAS AFRICA
INMISSIO DAMASCENA
PONS BALTIMORENSIS CECIDIT
DE CAEDE APUD MOSCUAM
DE COMITIIS RUSSICIS
DE RETI SINENSI
INFANDA LIBYCA
SCELUS AFRICUM