Saturni die 24 mensis Februarii 2024

NUNTII

DE NOVO DUCE

Nuntius ab Ucraina

Diutinum cruentumque post biennium, Zelensky consul Ucrainensis exercitus sui ducem Valerium Zaluzhny denique dimisit atque novum imperatorem Ucrainae Alexandrum Syrskyi creavit. Ille vero Syrskyi, annos LVIII natus, praeclarus est dux, qui anno MMXXII cum primis belli temporibus caput Kyiv tuitus est tum postea regionem Kharkiv recuperavit; ipse attamen novus armorum rector propter longissimum proelium apud Bakhmut antea exprobratus est fortasseque denuo exprobrabitur, cum exercitus parti invisus sit.

Scripsit Andreas Novocomensis - 08/02/2024 21h16


CONSILIUM ISRAEL
DANORUM CONSILIUM
DE REBUS BELLI ISRAELIS
DUCIS SINENSIS LOCUTRIX PRAESIDEM PHILIPPINUM MONUIT UT PLURA DE TAIVANIA LEGERET
MISSILIA BOREOAMERICANA
VICTORIA ITALICA
DE INDUTIIS ISRAELIANIS
IANITORIS CONSILIUM
DE COMITIIS TAIWANENSIBUS
CRISIS AEQUATORIANA