Saturni die 24 mensis Februarii 2024

NUNTII

DUCIS SINENSIS LOCUTRIX PRAESIDEM PHILIPPINUM MONUIT UT PLURA DE TAIVANIA LEGERET

Comitiis praesidalibus in Taivania Idibus his Ianuariis factis victoriam reportavit factionis regentis candidatus Lai Ching-te, saepe Guilelmus Lai in Occidente vocatus necnon praeses hucusque vicarius. Appellantur partes hodiernum regimen sustinentes Democratico-Progressivae et inter factiones Taivanienses Taivaniae independentiam maxime exoptant minimeque Reipublicae Populari Sinarum favent. Taivania vero Respublica Sinarum officialiter nuncupatur, cuius plerique habitatores et natione et lingua Seres sint; brevitatis ac perspicuitatis tamen causa Taivaniam civitatem appellabo in insula praesertim Formosa subsistentem, Sinarum Sinensisque autem vel Sinici vocabula ad Rempublicam Popularem huiusque cives indicandos adhibebo.

Primoribus Sinensibus igitur Guilelmus Lai, ut paucis dicam, valde displicet, quippe qui ipsorum consilio Taivaniam in perpetuum capiendi –quod plane ac pluries declaraverunt– graviter obstet et una cum factionis Democratico-Progressivae sodalibus reluctetur. Non paucae vero civitates praesidi Taivaniensi designato congratulatae sunt, nam Singapura, Iaponia, Australia, Civitates Americae Foederatae Britanniaque per administros suos negotiis exteris praepositos, at nescio an aliae quoque terrae, sunt ei gratulatae. Praeses autem Philippinorum Ferdinandus Marcos, Bongbong agnominatus, paulo post suffragia numerata Guilelmo Lai de honore praesidatus adepto est ipse gratulatus, se sperare dicens fore ut arte eo praeside Taivanienses et Philippini in ambarum gentium prosperitate affectanda cooperarentur.

Praeses Philippinus irreverentius quam ceteri responsum a Seribus continentalibus accepit. Mao Ning enim, ministri ab exteris negotiis Sinici interpres ac locutrix, illius supremi ducis Xi Jinping verius locutrix, inter diurnariis edocendis conventus verba protulit quibus magistratuum Sinensium ira erga Guilelmi Lai gratulatores patefacta est, sed hunc monitum praeses Marcos peculiariter responso accepit, ut plura (aut “plures libros”, nam alienis tantum e Sinico sermone translationibus nitor) ad Taivaniae res rectius intellegendas legeret. Severe Philippinos praeterea admonuit Sinica allocutrix ut caverent ne aliquid sibi mali accideret (ad verbum: “ne igne luderent”, quantum quidem ad quaestionem Taivaniensem attinet) necnon ut notissimo maximoque potius dogmati iuxta quod unae Sinae suntneque binae aut plurestoto pectore adhaererent. Moderatores Sinenses legatum Philippinensem Pekini munere suo fungentem ad se quoque advocaverunt ut hac de re explanatorium colloquium fieret.

Non omnino scitur cur in praesidem Philippinicum solum, cum ceteros gratulantes regimen Pekinense item reprehenderit, tam contemptuosi magistratus Sinenses fuerint ut aperte ei suaderent nescio an de industria, ad molestiam aut offensionem afferendam ut litteris magis studeret pluraque opera atque opuscula de Taivania scripta evolveret. Praeses Marcos respondit se non nisi cooperationi inter Philippinas Insulas et Taivaniam intercedenti innuisse, cum praecipue plus quam ducenta Philippinorum milia in Formosa operentur quaestumque faciant, in terra nempe qua ducenties quadragies fere centena habitantium milia continentur; se pro eorum receptione Taivaniensibus gratias agere neque Taivaniae a Sinis libertati favere. Sunt vero ex hominibus Philippinicis in re publica versantibus qui praesidem Ferdinandum Marcos aliquantulum obiurgaverint propter gratulationes Guilelmo Lai oblatas, sed plerique cum eo steterunt minacesque vituperationes potius Sinicas increpuerunt.

Videntur nunc Sinensium coryphaei, Xi Jinping potissimum, minus iam patientes erga Philippinos esse, cum iamdudum controversiae inter hos populos fiant de pactis, de civitatibus sociis, de maris plagis; Sinae enim regiones marinas sibi arrogant multo litoribus Philippinensibus quam suis propiores in Mari Sinensi Australi sitas, cuius partem ad se spectantem Mare Philippinense Occidentale vocare Philippini malunt.

Hoc saltem est adiciendum, Insulas Philippinas Sinis exceptis proximas Formosae esse terras. Verisimile ergo est ut, si bellum in Taivaniam ad hanc occupandam Sinenses inferant, mox Insulae Philippinae, quae scilicet Civitatum Americae Foederatarum sociae sunt, periculum obeant ne ipsae a Sinensibus invadantur. Praeses autem Civitatum Foederatarum hodiernus Iosephus Biden semel iterumque ad Taivaniam defendendam copias foederatas Americanas pollicitus est mittere si ad eandem capiendam gubernatores Sinenses suas molirentur. Itidem Philippinis protectionem suam Americani Foederati promiserunt. Quantum ad Iapones vero attinet, foedus militare cum Philippinis in huiusmodi circumstantiis permultisque rebus ab alterius belli pancosmii fine immutatis facile inibunt.

Ceterum non intellegitur quomodo Sinae Populares, cum, etsi amplissimae magnitudine, civitatibus minitentur certe haud divitibus, qualis Insularum Philippinarum est, atque territorii partes et in terra et in mari gentibus Asiaticis adimere cupiant sibi propinquis (ipsis nempe Philippinis, Indis Butaniensibusque in primis, deinde Vietnamiensibus, Indonesiensibus, Malaesiensibus; ut non dicam de Iaponibus et Bruneiensibus), semetipsas populorum egentiorum ductrices ac vindices proponant. 

Videbimus quid acturae Sinae his mensibus sint qui summi magistratus Guilelmo Lai ingrediendi inaugurationem (quae hoc Maio fiet) praecedunt. Draco certe iratus valde est; nescimus tamen utrum minationes verbaque eius improba verba sint mansura vacua necne. Fragiles, si solae, Insulae Philippinae in quibus cum caris multis vivo hac in Pacifica oceanensi conflictatione (quae, id oblivisci nolimus, ad totius terrarum orbis dominatum pertinet) ne frangantur maximopere precamur.

Scripsit Marcus Flavius Asiaticus - 05/02/2024 14h27


CONSILIUM ISRAEL
DANORUM CONSILIUM
DE REBUS BELLI ISRAELIS
DE NOVO DUCE
MISSILIA BOREOAMERICANA
VICTORIA ITALICA
DE INDUTIIS ISRAELIANIS
IANITORIS CONSILIUM
DE COMITIIS TAIWANENSIBUS
CRISIS AEQUATORIANA